Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

albini

ALBINI
, et
Albarii
, Tectores, qui parietes tectoriis, seu inscrustationibus, inducunt. Glossar. Græc. Lat. κονιατής, Dealbator, Albinus, tector ; λευκαντής, Dealbator. Horum opera Albaria dicuntur apud Plin. lib. 36. cap. 23. Vitruv. lib. 7. cap. 2. Sponii tom. 3. Itiner. pag. 54. et in Gruteri Inscript. 172. 2. Tectorium autem et Albarium seu Album opus in eo differunt, quod qui parietes dealbant, opus etiam tectorium faciunt : nam et Tectorium est omne opus Albarium, non omne tamen tectorium Album est, sed illud dumtaxat, quod nuda calce constat. Tectorium fit arenata calce, vel marmorato, Albarium calce mera : inde Albini et Albarii, qui dealbant. Græci κονιατὰς vocant tam Albarios, quam Tectores. Ita Hesychius, et alii.
ALBINI
, Extranei, advenæ, apud Spelman. et alios. Vide Albani.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list