animalia
Found Animalia with different capitalization.
Animalia neuter nominative plural, neuter vocative plural, neuter accusative plural of animalis
Habebat autem jam tum Protasius sub se 50. Monachos et 20.
famulos, 500. oves, 100. Animalia, 50. jumenta, porcos 40. caballos 2. asinos 5. boves
20. Nulla vaccarum, caprarum atque mulorum mentio. Vaccas designari ex loco et
numero verisimile est.Visitavimus hospitale de
Novo-castro... Habent oves iiijc. , xl. Aumailes, l, porci, xxv. equi, tam
parvi quam magni. Charta ann. 1358. in Reg. 86. Chartoph. reg. ch. 94 :
Onze chiefs d'Aumaille, que buefs que taureaux, furent trouvez ès boys et
taillis. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. ch. 107 : Il trouva oudit
pré Guillot Mallet, qui gardoit oudit pré xvj. chefs d'Aumaille et plus, qui pasturoient
l'erbe d'icellui pré. Consuetudo carnificum Nivernensium. Quando episcopus Nivernensis est præsens,
ipse percipit de quolibet Animali unum turmellum pro tribus denariis.... Semper debet de
quolibet Animali unum membrum. Item si aliquis carnifex vendat arietes in aliis diebus
et aliud Animal, episcopus nichil percipit de arietibus, sed tantum de
Animalibus.de Mazaugues:
Quod liceat.... facere retentiones pro eorum Animalibus aratoriis
et de basto, etc. Charta Semblablement porront pasturer toutes manieres de Bestes arables desdiz
habitans. Vide infra Arabilis.Allegabatur ipsos homines dicti loci de sancto
Juliano, habentes seu tenentes saumerios sive Animalia carroih, teneri et consuevisse
certo modo portari seu coadunare ad portandum fustes ac lapides, et alia cementa
necessaria ad construendum.Eques, quæ ab
equiniset
mulatinisdistinguntur, in Charta ann. 1379. ex Cam. Comput. Aquens. :
Animalia equesina
brava consueverunt dare pro banno, pro quolibet animali de die, denarios quatuor et de
nocte denarios octo coronatorum.... Animalia vero equina et mulatina de stabulo, de die
denarios duos et de nocte quatuor.Ceperunt duos homines et unum Animal de Basto.Quod nullum animal.... audeat intrare,... excepto animali de basto, quibus
facultas depascendi, etc.Jacobo
Cathala pro duobus diebus, quibus vaccavit cum suo Animali basti ad portandum arditham
et terram.Animalia de lavore possunt pascere in ipsis deffensis tempore quo
laborant.Pro dicta medietate decimæ medietatem cujusdam
Animalis mulini de hoste in adjutorium illius Animalis, quod vobis et successoribus
vestris domus de Conaco teneor facere, quotiescunque vos vel successores vestri in dicto
castro de Conaco ire contigerit ad partes Yspaniæ, pro bellando contra inimicos fidei,
etc. Alia Charta anni 1308. Berengeri de Canavellis filii Remundi : Et
pro dicta sexta parte fit et præstatur et præstari debet dicto Regi, tanquam domino de
Conaco, quotiescumque ipsum vel ejus successores in dicto castro ire contigerit ad
partes Yspaniæ, pro bellando contra inimicos fidei Catholicæ, unum mulum vel mulam, quod
dicitur Animal de hoste. Anastasius in Hist. Eccl. ann. 9. Copronymi :
Animal mulinum ascendit.... humana voce loquens. Ubi Theophanes Pro uno asino molino, qui idem est quod animal mulinum, id est, ex
mulorumgenere, nisi ita appellatum fuerit quod ad
molaset
mulinalaborare soleat. Vetus Epigramma ex Pithœanis pag. 160 :
Cum possis parvo sumptu conducere Asellum, Qui soleat teretes volvere rite Molas. Index Homeri Græcobarbari : le Roman de Garin:
Toute la terre raemplissent d'avoir D'or et d'argent et de murs Espanois. non dividit ungulam, seu
quod non habet divisam ungulam, Levit. cap. 11. et Deuteronom. cap. 24. Charta ann. 1300. in Regesto Philippi Pulcri Regis Franc.
Cum chacia ad animal ad clausum
pedem, et cum cæteris dictæ Sergentiæ juribus, etc.Olimparlam. Paris. fol. 138 :
Cum dilectus et fidelis noster episcopus
Paris. diceret se et prædecessores suos episcopos Paris. esse et fuisse in possessione,
per longum tempus et per tantum temporis, quod sufficit ad omnem saisinam acquirendam,
venandi, quoties sibi placuerit, in bosco suo de sancto Clodoaldo, ad cuniculos,
lepores, vulpes et tessones, et ad omnia alia Animalia ad pedem clausum, etc. Ex
quibus illa animalia videntur designari, quæ, retractis ungulis, pedem clausum habere dici
possunt. Permut. inter reg. Phil. Pulcr. et Ingeran. de Marign. ann. 1312. ex Chartoph.
reg. Layet. Rouen 1.num. 16 :
De la garenne de Marigni, et d'aucuns fiefs
en la chastellenie de Gournai, avec la chasse à la beste au pied clos, et au
chevreuil. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Belfol. 33. r° :
Le roy
Philippe l'an 1316. donna audit Guillebaut la chasse de toutes bestes à piez clos, à
fuirons, fil, reis et levriers, etc. Charta ann. 1346. in Reg. 82. ch. 54 :
Il puisse chacier et prendre par toute ladite forest de Biere toutes manieres de
bestes à pié cloux. Vide infra Furcatas.Averia, sive Animalia Minuta, in Charta Ludovici Lavallii Gubern. Delphin. apud Dion. Salvaingum in Tract. de Jurib. dominicis pag. 309. 310. Verum quidam censent pro
Animalia Minuta, legendum
Muta, ut in Regiam Majestatem lib. 4. cap. 27 :
Propter averia, id est, Animalia Muta. Ita apud Bractonum lib. 3. tract.
2. cap. 37. § 1. Gloss. vet. Muta bestia,
A grege Mutorum,
Animalium, pecorum. Senator lib. 2. Epist. 13. ubi de musica : Hinc
Orpheus Mutis Animalibus efficaciter imperavit, vagosque greges, contemptis pascuis, ad
audiendi epulas potius invitavit. Lex Longobard. lib. 1. tit. 21. § 3. Si caballus cum pede, bos cum cornu damnum fecerit, vel si porcus cum dente
hominem intricaverit, aut si canis momorderit,... componat damnum aut homicidium cujus
Animal fuerit, cessante in hoc capitulo faida, quod est inimicitia, quod Muta res fecit,
non studium.seu Averia Otiosa, quæ agriculturæ non inserviunt, ut sunt oves, sues, volatilia, etc. Fleta lib. 4. cap. 17 § 15 :
Si fiat districtio per oves vel
bestias carucarum, cum sint alia Averia Otiosa. Charta Henrici III. Regis Angl.
tom. 2. Monast. Anglic. pag. 209 : Decem boves, 10. vaccas, et 20. porcos,
et 300 oves, et 2. tauros, et 20. Animalia Otiosa 40. capras. Animalia Otiosa
et pigra, apud Vegetium lib. 3. Artis veterin. cap. 12.Alberans. Vide Erraticum.
Otiosa. Charta ann. 1341. in Reg. 73. Chartoph. reg. ch. 339 :
Chascun desdiz habitans avec deux bestes de sejour
avec leur seguence de lait, et avec toute maniere d'autres bestes menues
(porront pasturer). Vide Sejornum.