capilli
Capillos ponere, Per Capillos se offerre, dicuntur Monachi, quod scilicet comam ponant. Leo Ost. lib. 1. cap. 49 :
Hermenefrid quoque, civis Esculanus, vir
dives, Subdiaconus, seipsum obtulit per Capillos capitis sui Præposito nostro. Dimittere
Capillos, apud Sidon. lib. 2. Epist. 1. Clericatum aut Monachismum subire. Vide
Sirmondum ad eumdem lib. 4. Epist. 24. Hilarius Arelat. in Vita S. Honorati :
Reguntur ad breves Capillos luxuriantes comæ, transfertur ad nitorem mentis
vestium splendor, cervicis lacteæ decus palliis rigentibus occupatur. Paulinus
carm. 13 : Sed rursus idem et Evangelico desuper Mentem retectus lumine, Ponat Capillos oneris et velaminis, Servus fidei, et liber fide. Ex quibus liquet Capillorum positionemsymbolum fuisse servitutis, quam Deo per votorum emissionem profitebantur : unde
Servi Deivulgo appellati. Nam servi tonsi erant. Formulæ veteres Pithœi cap. 75. in MS.
Minime habui
unde transsolvere debeam, sic mihi aptificavit in brachium in collum posui, et per Comam
capitis mei coram præsentibus hominibus tradere feci in ea ratione, etc.
Concilium Epaonense can. 39 : Servus reatu atrociore culpabilis, si ad Ecclesiam
confugerit, a corporalibus tantum suppliciis excusetur : de capillis vero, vel quocunque
opere placuit a dominis juramenta non exigi. Id est, quin a dominis
retraherentur in servitutem, detonsis, ut in servis fieri solebat, capillis, et ab iis
operæ imperarentur. Anastasius Biblioth. in Præfat. ad VIII. Concil. de Bulgarorum Rege :
In tantum autem pietas creverat Principis, et
abundabat circa beatum Petrum venerationis affectu, ut quodam die manu propria
Capillos suos apprehenderit, et contemplantibus cunctis, se Romanis Missis tradiderit
dicens, Omnes Principes et cuncti Principes Wlgarorum terræ cognoscant ab hodierno die
me servum fore post Deum beati Petri et ejus Vicarii. Gregor. Turon. de Gloria
Confess. cap. 22 : Puerum huic Monasterio humiliatis Capillis cessimus.
Lib. 2. de Mirac. S. Martini cap. 4 : Dicens, si eum reddideris sanitati, piissime
Domne Martine, in illo die absolutus a mei servitii vinculo, incisis Capillis tuo
servitio delegetur Frodoardus in Adriano PP. Cordibus ac tacti quidam meliora sequuntur, Et sub Apostolica posito ditione Capillo Dant se, servitiisque ejus sine fine fideles Sese mansuros votis testantur anhelis. Quoniam Attachiamenta cap. 56. § 7 : Est autem tertius modus nativitatis
et bondagii : cum aliquis liber homo pro dominio habendo, vel manutenentia alicujus
magnatis, reddit seipsum illi domino, suum nativum sive bondum, in curia sua, per Crines
anteriores capitis sui.
Deinde veniens ante sacrosanctum altare, adstante B.
Mauro cum omni congregatione,... jubente viro Dei, Rex primus post eum de Coma capitis
ejus totondit, deinde quicunque ex optimatibus voluit. Ignatius Diaconus in Vita
S. Nicephori Patr. Constantinop. n. 24. de eodem Nicephoro in Monachum attonso : Καὶ τὰ τῆς ἱερᾶς ἐκείνης κεφαλῆς ἀποκάρματα ταῖς τοῦ ὑιοῦ καὶ συμβασίλεως
χερσὶν ὑποδεχθῆναι σοφῶς ἐδικαίωσεν. Michael et Theophilus in Epist. ad
Ludovicum Imper. apud Baron. ann. 824 : Alii vero religiosum habitum monasticum
sumere volentes, religiosiores personas postponebant, qui prius Comam capitis eorum
suscipere solebant, adhibitis imaginibus, quasi in sinum earum decidere Capillos illorum
sinebant. S. Hieron. Ep. 48. ad Sabinianum cap. 3 : Moris est in Ægypti
et Syriæ Monasteriis, ut tam virgo quam vidua, quæ se Deo voverint, et sæculo
renunciantes, omnes delicias sæculi conculcarint, Crinem Monasteriorum Matribus offerant
desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessuræ capite, sed ligato
pariter et velato.Statim dominus Abbas
congregavit omnes fratres intus in Ecclesia S. Michaelis, et stantes coram altare,
receperunt me ad suam orationem, et scripserunt nomen meum et omnium parentum meorum in
libro, et sic in eadem hora ego discalceavi pedes meos, et ad sanctum altare ascendi, et
per unum Crinem de capillis meis obtuli me Domino, etc.Dixit rex
(Chlodovæus) circumstantibus : Quod me videtis facere, facite. Et
accessit et commendavit se Capillo capitis sui S. Germerio : et similiter omnes fecere.
Et osculatus est eum rex et valedixit.Ac ne simulatorie loqui putaretur, abscissos de capite suo Capillos matri suæ
transmisit. Gesta Regum Francorum cap. 41 : Perge velociter festinus cum
Crine capitis mei nunc ad patrem meum, ut succurrat nobis, antequam cunctus exercitus
corruat.Torturam Capillorum et compositionem capillorum facere. Martianus Capella lib. 4 :
Femina... cui Crines tortuosi decentique inflexione
crispati et nexiles videbantur.prolixiorem comamnutriebant, ut ait idem Agathias ; alii vero, servi etiam ipsi, breviorem rursus, sed tantum
incisam, ut scribit Gregor. jam laudatus, deferebant ; neque enim omnino abrasos fuisse pluribus constat. Consule D.
Le Beuftom. 3. Dissert. pag. 47. Vide Criniti.
De facto Ungariæ
magnæ a fratre Ricardo invento tempore dom. Gregorii IX. PP. ad calcem Cod. reg.
4188 : Fratres Prædicatores infidelium conversionem desiderantes, quatuor fratres
ad quærendam prædictam gentem iterato miserunt : qui accepta fratrum suorum
benedictione, habitu regulari in secularem mutato, barba et capillis ad modum paganorum
nutritis per Bulgariam assam et per Romaniam, cum ducatu et expensis domini Belæ, nunc
regis Ungariæ, usque ad Contantinopolim pervenerunt, ubi intrantes in mare per xxxiij.
dies venerunt in terram, quæ vocatur Sychyn, in civitate quæ Matrica nuncupatur : quorum
dux et populi se Christianos dicunt, habentes litteras et sacerdotes Græcos : princeps
centum dicitur habere uxores : omnes viri capud omnino radunt et barbas nutriunt
delicate, nobilibus exceptis, qui in signum nobilitatis super auriculam sinistram paucos
relinquunt Capillos, cætera parte capitis tota rasa.His
intersigniis, quod eidem puero ipse Gofredus alludens, Capillos ei paulisper
excussit. Vide supra Alapa, Auris et infra
Pipilus.De benedictionibus sponsarum tertiam partem, benedictiones
perarum, Capillorum quoque suæ erunt, etc. Vide Nomocanonem nuper editum a viro
eruditissimo Joanne Bapt. Cotelerio tom. 1. Monumentor. Ecclesiæ Græcæ cap. 533. Rectoribus (parochiarum) semper
offerunt aliquid non solum in missis festivorum dierum, verum quoque..... in
benedictione Capillorum masculorum infantium certis festis, quam habent ex consuetudine,
et pro qua offerunt pullum album, videlicet gallum.Pacem Abraso Crine supremo,
et cum gramine, datisque affirmant dextris.du Pas, in Stemmate Tinteniacensi pag. 572 :
Inde etiam sunt testimonia Capilli
capitis mei, quos pono super altare, et culter unus. Charta Willelmi Comitis de
Warenna : Et inde saisivi eam (Ecclesiam) per Capillos capitis mei, et
fratris mei Radulfi de Warenna, quos abscidit cum cultello de capitibus nostris ante
altare Henricus Episcopus Wintoniensis.Si per Capillos alium comprehenderit, sol. 120.
componat. Adde Legem Burgund. tit. 5. § 4. et Leg. Long. Ed. Her. tit. 121. § 3.
Si quis se miserit in aguayt, et considerata mente
requisierit Militem, et cum fuste cæderit eum, et per Capillos traxerit, quod magnum
dedecus est, emendet eum per mortem. Fori Oscæ ann. 1247. fol. 24 : Si
dixerit publice, quod mentitur, aut traxerit per Capillos, etc. Magnum nempe
dedecus, quod decalvatiopro maxima infamia haberetur. Charta Communæ Atrebatensis ann. 1211. § 23 :
Qui alium pugno vel palma percussit, seu per Capillos cepit,
etc. § 24 : Quid alium ad terram per Cappillos traginaverit, i.
traxerit, etc. Aristænet. lib. 1. Epist. 2 : Μεχρὶ τριχῶν
συμπλεκόμεθα πολλάκις ἀλλήλαις.Ne feudi, non essendovi maschi, succedon le femine
primogenite : eccetto se quelle ô altre essendo maritate, sene trovasse alcuna non
maritata fanciulla, nel qual caso non la maritata primogenita, ma la
fanciulla non maritata succede ; di cui si dice esser rimasa in
Capillo. Adde Campanilem pag. 46. Lex Langob. lib. 2. tit. 14. § 20 : Si
quis Longobardus se vivente filias suas nuptui tradiderit, et alias post mortem in
Capillo in casa reliquerit, tunc omnes æqualiter in ejus substantia hæredes succedere
debent. Adde § 21. 22. 26. 27. tit. 20. § 1. In successione inter
feudatarios et subfeudatarios viventes in regno eodem jure Francorum, sexus et
primogenituræ prærogativa servetur, ut inter duos eodem gradu feudatario
defuncto conjunctos feminam masculus et juniorem major natu præcedat, sive sint masculi,
sive sint feminæ concurrentes : nisi forsan duabus concurrentibus esset primogenita
maritata, et junior remanserit in Capillo ; tunc enim junior, qui in Capillo manserit,
primogenitæ maritatæ in successione hujusmodi præferatur ; sed si nulla remanente in
Capillo, duæ vel plures fuerint maritatæ, majori natu jus primogenituræ
servetur. Vide Pithœum ad Consuet. Trecens. art. 5.Intonsiet
Intonsæ, appellantur
Tosi, Tose, Tosane, Tosoniet
Tosetti, ut opinatur Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 109. Charta ann. 769. ibid. tom. 3. col. 1011 :
Et tivi Austricunda dulcissima sorore germana mea in domo mea in
Capillo avire videor, elegisti tivi monasticho voto Deo deservire, etc.Saraceni franchi, seu liberi per Curiam generalem celebratam Ilerdæ a Jacobo II. Rege Aragon. ann. 1301 :
Statuimus, quod quilibet Saracenus Franchus, qui sit in Catalonia, portet
Capillos Cercenatos, et tolts (i. tonsos) in rotundum, seu in circuitum, eo
ut cognoscantur inter Christianos, etc.Quicumque ingenuo aut
servo fugienti nesciens Capillum fecerit, quinque sol. perdat : si sciens
Capillum fecerit, fugitivi pretium cogatur exsolvere. Editio Heroldi : Si
ingenuus aut servus fugienti nesciens Capillos fecerit, 5. sol. solvat, si sciens
fecerit, etc.puniti in cute et Crinibus, in Speculo Saxon. lib. 2. art. 13. § 1. art. 28. § 3. lib. 3. art. 3. § 1. et in Wichbild Magdeb. art. 19. § 1. art. 44. § 1. 96.
Nulla decoris affectatione exculti :
contrariæ significationis affectati.Et statuimus ut Frisones militare volentes
sint usque ad summitatem aurium circumcisi, si facere voluerint, ut per hoc etiam suam
valeant ostendere libertatem ipsis, ut dictum est, a nobis esse collatam.Et pour lui plus encore confondre, Tous les cheveux ly firent tondre, Comme à un fol marquiçon. Aussi a confessé ladite femme que par longtemps elle a recepté et retrait
plusieurs hommes et femmes mariez et à marier, et les a esté et envoyé querir par ses
certains messaiges, dont elle a eu et receu plusieurs deniers : pour lesquelz cas ladite
exposant a esté condampnée par les bailli et officiers de l'evesque de Paris à estre
pilorisée, les Cheveulx brulez, bannie de la terre dudit evesque et tous ses biens
confisquez. Liber rub. fol. parvo domus publicæ Abbavil. ad ann. 1478. fol. 242.
r°. : Belot Cantine pour avoir voulu atraire par maniere de macrelage Jehannette
fille Witaxe de Queux à soy en aler en le compaignie de ung nommé Franqueville, homme
d'armes de la garnison de cette ville soubz la charge de mons. de Joyeuse et à faire sa
volenté d'elle, fu condampnée et a esté menée mistrée en ung benel par les carrefours,
et ses Cheveux brulez au pillory ; et ce fait banye de ladite ville et banlieue sur le
feu à tousjours.