dianaticus
Found Dianaticus with different capitalization.
Cum maturius vigilaveris et videris saucium vino rusticum, scire
debes quoniam, sicut dicunt, aut Dianaticus aut aruspex est ; insanum enim numen insanum
solet habere pontificem : talis enim sacerdos parat se vino ad plagas Deæ suæ, ut dum
est ebrius, pœnam suam miser iste non sentiat..... Nam ut paulisper describamus habitum
vatis hujusce, est ei adulterinis criniculis hirsutum caput, nuda habens pectora, pallio
crura semicincta, et more gladiatorum paratus ad pugnam ferrum gestat in manibus, nisi
quod gladiatore pejor est, quia ille adversus alterum dimicare cogitur, iste contra se
pugnare compellitur.