dominicum
Found Dominicum with different capitalization.
Dominicum neuter nominative singular, neuter genitive plural, neuter accusative singular, neuter vocative singular, masculine genitive plural, masculine accusative singular of dominicus
dŏmĭnĭcum, ī, n. (dominicus), ¶ 1 recueil des vers de Néron : Suet. Vitell. 11 ¶ 2 service divin du dimanche : Cypr. Eleem. 15.
In Dominicum sine sacrificio venis ? Idem Epist. 33. de Lectore :
Dominico legit, id est, in templo, alii de die Dominico interpretantur.
S. Hieronymus in Chronico : In Antiochia Dominicum, quod vocatur Aureum, ædificari
cœptum. Et mox : Antiochiæ Dominicum Aureum dedicatur. Ruffinus
lib. 1. Hist. Eccles. : Tunc senior : Si hæc, inquit, ita esse credis, surge et
sequere me ad Dominicum. Et lib. 9. cap. 9 : Orationum domos, id est.
Dominica sua. Idatius in Fastis : His Coss. dedicatum est Constantinopoli
Dominicum die 15. Kal. Mart. Itinerar. Hierosolymit. : Ibidem modo jussu
Constantini Imperatoris Basilica facta est ; id est, Dominicum miræ
pulcritudinis. Marcellini et Faustini libellus precum ad Imperatores pag. 63 :
Post illas eorum cædes, quæ in Dominico factæ sunt, etc. Pag. 64 :
Ad cumulum perpetrati sacrilegii, ipsum altare Dei de Dominico sublatum in templo
sub pedibus Idoli posuerunt.
Dominici foribus innixus a sede sibi credita non
patiebatur abscedere. Ibid. pag. 138 : Ipsum etiam Dominici tectum
devoluto omni tegularum fraudabatur ornatu.Domus Dominica, apud Salvianum lib. 6. de Gubernat. Dei :
Ad domos statim
Dominicas currimus, corpora humi prosternimus, mistis cum fletu gaudiis supplicamus.
Basilica Dominica in Actis SS. Saturnini et Sociorum num. 2. Dominodicanda consecrandaque. Hinc etiam Germani, et Belgæ
Kirche, et
Kerke, et Angli
Church, ædem sacram appellant, voce a
Dunkerkein Flandria, sic appellata, quod primitus fuerit
Ecclesia in Dunisædificata.
KirkeGermanicum a
Circodeducit, quod veterum, inquit, templa instar circi rotunda fuerint. Sed hæc oculis et testibus indigent. Ita et Gretserus, in Muricibus Christianis pag. 158.
Dominicum convivium, S. Augustino in Brevi Collat. contra Donatist.
Locuples et dives es, et Dominicum celebrare te credis,
quæ Corbonam omnino non respicis ? Et Epist. 63. ad Cæcilium : Nunquid
ergo Dominicum post cœnam celebrare debemus ? Quibus verbis intelligit ipsum
divinum Missæ sacrificium. Veterem ejusmodi loquendi morem docent Acta proconsularia SS.
Martyrum Saturnini et soc. ubi sancti Martyres judicio postulati, quod sacram Synaxin
contra Imperatoris præcepta egissent, sic Proconsuli responderunt : Dominicum cum
fratribus celebravi. Et iterum Sine Dominico esse non possumus. Et inferius, ex verbis Proconsulis sic interrogantis :
Si in Collecta fuisti ?
Respondit : Quasi Christianus sine Dominico esse possit, aut Dominicum sine
Christianis celebrari. An nescis, Satana, in Dominico Christianum, in Christiano
Dominicum constitutum ? Et post alia : Ego devota mente celebravi
Dominicum, Collectam cum fratribus feci, quia Christianus sum. Hæc ibi Felix
Martyr. Saturninus autem cum rogaretur ab eodem Proconsule Anulino his verbis : Tu
Saturnine interfuisti ? Respondit Saturninus : Christianus sum.
Ait ille : Non a te quæro hoc ; sed utrum egeris Dominicum ? Cui respondit
Saturninus : Egi Dominicum, qui Salvator est Christus. Hæc Baronius, qui
putat, eo referri debere hanc verbi notationem, quæ habetur in Martyr. Rom. 25. Decemb. :
Nicomediæ Passio multorum millium Martyrum, qui cum in Christi Natali ad
Dominicum convenissent, Diocletianus Imperator januas Ecclesiæ claudi jussit,
etc. Vide eadem Acta apud Bolland. 11. Febr. n. 3. 6. 9. 11. 12. 17. 19. et eumdem
Baron. ann. 303. num. 84.Dominicumdefinitur,
quod quis habet ad mensam, sicut sunt prædia, quæ
Bordlandesiidem vocant. Ita Bract. lib. 4. tract. 3. cap. 9. § 5. cui concinit Fleta lib. 5. cap. 5. § 18. et seq.
Est, inquit,
Dominicum proprie terra ad mensam assignata. Ego Guigo de Chobar dedi Abbatiæ Veteris
villæ Dominicum meum de Plaisicio. Post longum vero tempus accepi Crucem ab Abbate,
etc.Res Dominica, Dominicæ possessiones, id est Principis, in leg. 8. Cod.
Theod. de Lustrali aur. (13, 1.) leg. 2. de His, qui condit. (12, 19.) leg. ult. de Jure
fisci. (10, 1.) Dominicum, Cowello, est tota illa terra intra manerium, quod dominus feudi, aut in manibus suis retinet, aut saltem ad annos, aut voluntatem suam juxta consuetudinem manerii aliis locat. Pactum inter Ludov. Franc. et Henricum Angl. Reges apud Rogerum Hoved. pag. 571 :
Terram illius... et homines sicut sua propria et Dominica
fideliter custodiet. Regiam Majestatem lib. 2. cap. 74. § 1 : Dicitur
purpræstura, quando aliquid super Dominum Regem injuste occupatur, ut in Dominicis
Regis, in viis publicis astopatis, etc. Vide lib. 2. cap. 69. § 3. Charta
Willelmi Rotomag. Archiep. apud Rad. de Diceto : Maximam partem Dominici nostri
occupans. Matthæus Westmonast. ann. 1154 : Revocavit in jus proprium
Dominica sua, quæ pater suus illi dederat. Vide Sugerium de Admin. sua cap. 10.
Beslium in Comitib. Pictav. pag. Demoigneet
Demoyne. Charta ann. 1255. ex Chartul. Campan. fol. 208. col. 1 :
Ne
porront retenir... nos homes, ne les homes de nos fiés, qui tiennent de nos en Demoigne.
Ne nos, ne nostre home, qui tiennent ausinc de nos an Demoigne ne porront ausiques
retenir les lor homes. Alia ann. 1256. ibid. fol. 465 : Vinz livrées de
terre que il (Thibaut comte de Champagne) tient en som Demoyne et ransoures
et as apartenances.Proprietas
Dominicalis, quæ Domino Imperatori ex paterna successione hæreditario jure
pervenit.De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed
in terra Dominica resident.Dominicum dicitur ad differentiam quod tenetur in servitio.Domesdayappellant ; ejusmodi enim tenementa
Antiquum Dominicumdicuntur, et eorum possessores seu tenentes extra maneria, a quibus dependent, implacitari possunt, eoque nomine ab omni teloneo liberi et immunes sunt. Antiqua vero dominia, quæ in Manu Regis sunt, Franca feuda sunt, et secundum communem Legem implacitantur. Rastallus, et Cowellus lib. 2. Instit. Jur. Angl. tit. 3. § 25.
Qui hominem francum
occiderit, solidos 600. componat ad opus Dominicum. Et cap. 3 : Qui
hominem ingenuum occiderit, solidos 200. componat, et exinde in Dominico tertiam partem
componat, id est, fisco inferat. Ita ibi non semel.Dominicum, in chart. ann. 791. ap. Neugart. Cod. Alem. num. 113. tom. 1. pag. 101 :
In Donico arare.domaine,
proprieté. Will. Tyrius lib. 12. cap. 7 :
De propriis Dominicalibus certa eis pro victu et amictu
beneficia... contulerunt. Lib. 19. cap. 11 : Res ad Dominicalia Principis
pertinentes. Traditiones Fuldenses lib. 1. Trado unam capturam, quæ contigua est cella
illa, quæ vocatur... cum Dominicali, aliisque ædificiis, areis, campis, etc.
Adelbertus Eydenhemensis pag. 353 : Quidam Walterus Dominicale, quod in Titinheim
situm est, in recompensationem accepit. Chronicon Trudonense lib. 3. extremo :
Inter quæ constat, eum tam gravi damno Ecclesiæ nostræ dedisse, quidquid nunc de
Remhrode videntur extra Dominicalia nostra esse. Dominicalia Apostolici, seu
Papæ, apud Radevicum lib. 2. cap. 29. Occurrit præterea apud Leonem Ostiensem lib. 1.
Chron. Cassin. cap. 16. 51. Petrum Diac. lib. 4. cap. 18. etc.Dominicale. Tabul. Casaur. ann. 1060 :
Et ipsa mea Donnecalia
et feora de terris et vineis, et meos debitales de Cantalupo.Dominicum
Hæc autem sunt beneficia et prædia ad
prædictam ecclesiam pertinentia : decima ejusdem villæ cum familia et Dominicali terra,
in agris, vineis, etc.
De Dominicali terra habemus 4. carruales, 2.
arantur ex nostro aratro et alia 2. cum familia. Vide Haltaus. Glossar.
German. col. 1582.MadoxFormul. Anglic. pag. 148.
Tam quod videtur possidere vel Dominicare, quam quod adhuc ex munere Regum vel
Reginarum, seu quod pro collata populi, vel de comparato, vel de quolibet adtractu
augmentare... potuerint. Alia notione vide suo loco.Ita de rebus seu familiis Episcopi
ipsius tanquam Dominicatis nostris per idoneos et credentes homines inquisitionem fieri
jubemus. Burchardus Wormaciensis Ep. in Lege Familiæ, cap. 14 : Et si
quis nupserit ex Dominicato Episcopi,..... sin autem ex beneficio in Dominicatum
Episcopi nupserit, rebus suis respondeat domino beneficii. Vide Donicatus.Ut
quidquid ex prædictis rebus collectum fuerit, in eorum jure et Dominicatione pervenire
debeat. Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 37 : Quæ quidem in
præfata villa... conquæsivi de meo jure, in jus et Dominicationem servorum Dei ad jam
dicto cœnobio transfero in futurum possidenda.
In perpetuum firmum esse volumus,
ut jam dicta villa Diptiacus, quam eis ad præsens concedimus, cum omnibus ad eam
pertinentibus illorum Dominicationi in ævum subdatur.Vendidit et
Indominicationes Ecclesiæ, etc.Domenjadura, in Foris Beneharn. rubr.
de Captions, art. 10. ubi interdum sumitur hæc vox vernacula pro æde, in qua in prædiis suis inhabitant viri nobiles, ut auctor est Marca lib. 6. Hist. Beneh. cap. 24. n. 10. ut
Domainein Consuetudine Aurelianensi cap. 1. art. 84. 97. Tabular. Burguliense cap. 97 :
Medietatem de Curti Carlona, quantum in
Dominicaturam tenere videbar. Ideo autem dico de dominio, quia sunt in curti casamenta,
quæ mihi retinui, sicuti cujusdam Militis, qui tantundem in omnibus, quantum ego in
curti ipsa de me tenebat. Concilium Helenense ann. 1065 : Nullus
violenter infringat Dominicaturas Canonicorum, vel Monasteriorum, neque aliquid rapiat
inde.
Quidquid de Dominicatura patris sui in Ecclesia illa reclamabant concesseram,
et quidquid de casamento suo erat. Charta Roberti Hierosolymitani Comitis
Flandriæ ann. 1105. apud Miræum tom. 1. pag. 273. col. 1 : Et ex Dominicatura mea
duas
partes decimarum eidem Ecclesiæ... tradidi. Charta anni 1144.
ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 149 : Monachi habeant totum decimum
suarum Dominicaturarum.Hoc insequenti incremento Dominicaturam, Deo auxiliante, augmentari
elaboravimus. Adde cap. 15. 23. Monachus Vallis Sarnaii in Hist. Albig. cap.
43 : Volebat quod..... omnes Dominicaturas et proprietates suas haberet integras et
inlæsas. Charta Roberti Claromont. Episcop. ann. 1208. apud Justellum :
Acquiretis Castrum Mauduni, et pertinentia feodi, vel Dominicaturam. Adde
Vitam B. Oldegarii Episc. Barcinonensis n. 19. 27. Concil. Audomarense ann. 1099. cap. 2.
Probationes Hist. Duc. Burgund. Duchesnii pag. 23. 24. Bibl. Cluniac. pag. 1455. Marcam in
Hist. Beneharn. lib. 4. cap. 10. n. 3. Catellum in Hist. Tolos. pag. 279. Brusselde Feudorum usu tom. 2. pag. 38. Gall. Christ. tom. 4. Intrum. col. 138. Histor. Mediani Monast. pag. 269.
Siliquatici titulum, quem fide
Dominicatus jure dederamus. Capitula Caroli C. tit. 32. cap. 5 : Ipsi
alodes in nostrum Dominicatum recipiantur. Hincmar. Opusc. 60 : Tenuit
Domnus Rex Carolus Remense Episcopium in suo Dominicatu. Charta anni 1158. apud
Gallandium : De terris, quæ ad ipsius Dominicatum pertinerent. Alia ann.
1088. ex Tabulario S. Cypriani Pictav. : Concesserunt pariter omnes Ecclesias, quæ
ex feodo ipsorum erant... ut non alibi, nisi Ecclesiæ S. Romani darentur, et quicquid ex
casamentis eorum, excepto Dominicatu acquirere potuissent. Charta Zuenteboldi
Regis apud Chappeavillum : Largimur Ecclesiæ... villam nostri Dominicatus, sitam in
pago Leuga, etc. Alia Caroli Crassi Imp. apud eumdem : Mancipia... de
quocunque nostro fisco sint, aut ex Dominicato, aut ex beneficiato... adjicimus.
Acta Episcop. Rotomagensium pag. 438 : Todiniacum, qui in Dominicatu Archiepiscopi
erat cum omnibus appendiciis suis fratri suo... dedit, etc. Adde Hemereum in
Aug. Viromand. pag. 100. 156. Beslium in Comit. Pictav. pag. 269. etc.Dominico. Charta Caroli C. ann. 845. apud Beslium in Episc. Pict. :
In villa Bediasiaco Casam Dominicatam. Agri
Dominicati, in Capit. Caroli M. lib. 5. cap. 147. Dominicatus mansus, in Præcepto Ludovici Imp. ann. 836. apud Marten. Ampliss. Collect. tom. 1. col. 96.
Dominicatum beneficium, in Actis SS. April. tom. 3. pag. 821.
Dominicæ terræ, et
Dominicatus, in iisd. Capitul. Caroli M. cap. 150.
Dominicatusest Ad dominum pertinens ipsique proficiens, non colonis vel aliis quibuslibet subjectis jure beneficii, ususfructus, locationisve concessus. Vide Indicem Generalem Polypt. Irminon. vocibus
Dominicata Cultura,
Terra,
Vinea,
Casa et Dominicatus Mansuset eumdem virum doctissimum in Prolegom. Chartul. S. Petri Carnot. § 22. Confer supra Absus.
Vinea Dominicata Regis, in Chr. Farfensi apud Murat. tom. 2. part. 2. col. 604.
Cum casa mea Dominicaria, ubi ego ipse visus sum manere. Occurrit in
eodem tabulario non semel. Aliam medietatem similiter
Fulcrada obtineat, et illas duas Ecclesias Dominicarias.Dominicus.
Villæ Indominicatæ, in Edicto Pistensi cap. 5. 8.
Mansus Indominicatus, apud Hincmarum Laudun. tom. 2. Operum Hincm. Rem. pag. 611. et Hemereum in Regesto pag. 33. 36.
De terra
Indominicata modiatas quinquaginta, habet ibi de terra apsa modiatas
sexaginta. Ubi quia Indominicata terraopponitur
absæ, hoc est, incultæ, statim eadem esse videtur quæ culta ; non quod is sit nativus hujusce vocis sensus, sed quia terra quæ ad Dominum pertinet cultior atque feracior esse debeat.
Alodus Indominicatus, in veteri Notitia, apud Beslium in Episcopis Pictav. pag. 45.
Terra,
curtis Indominicata, in Charta Chrodegangi Episc. Metensis apud Meurissium pag. 167. in Chronico Normanniæ ann. 1141. et in Chron. Laurisham. pag. 68. Charta Caroli Calvi pro Monasterio S. Germani Parisiens. :
Sive sint Indominicati,
sive sint in beneficium quibuslibet dati : ubi Indominicataopponuntur
beneficiis. Ita Chartæ variæ apud Sajulianum in Matiscone pag. 237. 242. Beslium in Comitib. Pictav. pag. 202. 231. 267. et alios,
en propre et en Domaine, in Charta Stephani Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 416.
De liberis hominibus,
qui proprium non habent,
sed in terra Dominica resident,
etc. Charta Richardi Regis Angl. apud Hovedenum pag. 662 :
De
terris suis, quas haberet in Anglia, seu Dominicis, seu feodis, etc. Charta Edw.
III. Regis. Angl. tom. 2. Monast. Angl. pag. 258 : Et quod idem Abbas et Canonici
haberent porcos suos proprios, sive Dominicos, tempore pannagii liberos et quietos.
Omnes Dominicæ res monachorum Becci ad victum vel
vestitum pertinentes, in Tabulario Beccensi.In jure Dominico, in Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum ann. 1025.
Domus Dominica, Gall.
Possessiones Dominicæ, propriæ, apud S. Anselmum lib. 4. Epist. 75. Vide Radulfum de Diceto in Abbrev. Hist. ann. 912. et Beslium in Comitib. Pictav. pag. 210. 496. Hanc loquendi formulam expresserunt Franci nostri per vocem adjectivam
Demaine, quam a
Dominicuseffictam constat. Robertus
Bourronin Hist. Merlini MS. :
Il feront alaitier leur enfant d'une autre femme, et chelui
nourriront come leur fil Demaine. Historia Abbatum Brekenotensium in Anglia :
Si prist le Roy Jean les terres et les chataux le avant dit Willaume de Breuse
par sa volenté Demaine. Histor. Prioratus Wigmorensis in Agro
Herefordensi : A force li convint en refut demorer en ses Chatels Demeine pour
doute de ly. Ibidem : Les lettres par sa autorité Demeine furent
ensellées. Alio loco : Et donk returna-il à sa terre Demeine.
Occurrit ibi pluries ; præterea in Stabilim. S. Ludov. lib. 2. cap. 29. apud Littleton.
sect. 56. 88. 123. 172. 212. 268. 334. 360. 381. 383. 667. et apud Villharduinum n. 119.
Adde, quæ adnotamus ad eumdem Villhard. sed et Demanios, hac notione habet Bulla Innocentii III. PP. apud Ughellum tom. 1. Ital. Sacr. pag. 784 :
A Demaniis vero
hominibus ipsius Episcopi a nobis non tenentibus, istud tamen habebimus, etc.
Occurrit ibi semel ac iterum, et tom. 9. pag. 45. 99.