Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

grandes

GRANDES
, Vibices flagrorum, interdum ipsæ flagellationes, quod catervatim instar grandinum irruant. Quomodo τὰς τῶν μαστίγων νιφαΐδας dixit Anonymus in Martyrio SS. Carpi et Papyli n. 9. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 10 : Titionem ardentem ab igne dicto citius rapiens, Grandes sine numero infregit. Ibidem : Flagello de pyrali rapto, nisi ei erecto ad ictum brachio occurrissent, Grandes incussissent. Rursus : Si imperitorum aliquis claustri illius invasori Grandes infregisset, non ego curassem. Hinc
Grandinare
, pro flagellare, castigare. Liber, cui titulus Aurora : Carnis luxuriam Grandinat ira Dei. Gloss. Gr. Lat. χαλαζοκοπῶ, Grandino. Vinea Grandinata, Grandine vastata, in Vita B. Simonis de Lipnica tom. 4. SS. Julii pag. 528.
Ingrandinare
, apud eumdem Eckehard. cap. 3 : Totis viribus a dorso Ingrandinat. Prudentius in Martyrio S. Romani : Pulsatus ergo Martyr illa Grandine, Postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos. Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini : Martinum flagris et fustibus urget iniquis. Et mox : Ipse tamen patiens, jaculorum Grandine pressus. Ita grandinare, et ingrandinare, erit instar Grandinis, flagellorum crebris ictibus cædere. Verum quid hoc ad grandes ? quæ quidem vox ad illud me revocat, quod apud Vopiscum in Tacito legitur : Nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, magnarum magistralium ictibus terrorique subjaceat. Ita enim in Palatino Codice legi monet Salmasius, ubi pro magnarum in Editiones manuum irrepsit. Sane Magnæ Vopisci, et Grandes Eckehardi eadem sunt. Gloss. Græc. Lat. : Βαρεῖα, Grabis Grabida, Grandis. Βαρύ, Grande, Grave. Sed de vocum origine ac genuina notione alii forte melius divinabunt. Granate, Italis, eadem notione.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list