molles
Sunt effeminati, qui vel barbas non
habent, sive qui alterius fornicationem sustinent ; seu, ut loquitur Salvian.
qui in semetipsis feminas profitentur.
Viri qui nubunt in feminas,
in leg. 3. Cod. Th. ad Leg. Jul. de adult. (9, 7.) S. Paul. 1. ad Cor. 6 : Neque
Molles enim, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. Οὔτε μαλακοὶ, οὔτε ἀρσενοκοῖται .
Mollis erat, facilisque viris Pæantius heros.
Julius Firmicus lib. 3. cap. 7 : Faciet Molles, cynædos, et qui se
dulcibus actibus dedant. Cælius Aurelian. lib. 4. Chron. cap. 9 : Molles
sive subactos Græci Malthacos vocaverunt, quos quidem esse nullus facile virorum credit.
Non enim hoc humanos ex natura venit in mores, sed pulso pudore, libido etiam indebitas
partes obscænis usibus subjugavit, etc. Quo spectant ista Alani de Insulis in
Planctu naturæ pag. 295 : Multi etiam alii juvenes
mei gratia pulcritudinis honore vestiti, debriato amore pecuniæ, suos
veneris malleos in incudum transtulerunt officia. Salvian. lib. 7. de Gubernat.
Dei : Non quia Molles plurimi fuerint, sed quia mollicies paucorum labes est
plurimorum. Infra ; Igitur in tanta affluentia rerum nullus eorum Mollis
effectus est. In illis nullus qui Romanorum illi Mollium pollueretur incestu.
Eodem libro : Abstulerat enim de omni Africa sordes virorum Mollium, contagiones
etiam horruere meretricum. Liber Pœnitentialis Gregorii II. PP. : Si qua
mulier cum altero coitum fecerit, 4. quadragesimas pœniteat. Molles unum annum
pœniteant. Capit. Theodori Cantuar. cap. 180 : Perjuri 3. annis
pœniteant : Sodomitæ 7. annis : Molles uno anno. Orderic. Vitalis lib. 8 :
Molles flammisque cremandos turpiter fœdabat Venus sodomitica. Vide Joan.
Sarisber. lib. 3. Policrat. cap. 13. Mollesputant esse illos Eunuchos, de quorum prodigiosa Venere agunt S. Basilius lib. de Vera virginitate : Arnob. lib. 5. S. Hieron. lib. 1. adv. Jovinian. etc. Adde præterea Pœnitentiale Rom. tit. 3. Bedam lib. de Remed. peccator. cap. 2. præter Juvenal. Sat. 16. Philostrat. lib. 1. cap. 21. 23. etc. Vide S. Augustin. lib. 7. de Civit. Dei cap. 26. et supra in vocibus
Effeminati, Ephebia, Feminare.
Cum autem peccatum
Molliciei vincat adulterium, et hominem et mulierem ministrum faciat,
etc.Item quod postmodum dictus præventus hujusmodi litteras, cum
quibusdam Molles clavium scultis in cera, tulit et posuit... subtus quasdam gelimas, et
ibi fuerunt repertæ cum dictis Molles, etc. Vide Molla 2. et
Mollis.Molle, Forceps. Acta B. Joan. Firm. tom. 2. Aug. pag. 463. col. 1 :
Cogitavit ire ad coquinam fratrum, et accepit illud instrumentum ferreum, quo
ignem aptamus, quod usitato vocabulo Molles vocamus. Inventar. ann. 1218. inter
Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 67. col. 2 : Capud foci, et pareisengle, quasdam
Molles, etc. Vide Molletum 1.