nigri
Observat quoque Ptolemæus Lucensis, se in gestis Lucensium invenisse,
hoc anno cœpisse discordiam Cancellariorum de Pistorio, ut nominarentur Albi et Nigri,
quod nomen, inquit, fermentavit Florentiæ et Lucæ, et ex eo nomine utrobique exorta sunt
multa mala. Odericus Rinaldus Annal. Eccl. : Emersere oodem tempore in
Etruria Alborum et Nigrorum perditissimæ factiones, quæ in alias Italiæ partes serpere
cœperunt ; ad quas sedandas, et alias plurium Italiæ provinciarum res componendas,
Matthæus Aquaspartanus Episcopus Portuensis missus a Bonifacio est. De origine
harumce factionum non consentiunt Scriptores Florentini : quorum opiniones vide apud
Carolum de Aquino in Lexico Milit. v. Albi. Moneta argentea.