patitur
Found Patitur with different capitalization.
Patitur present passive indicative 3rd singular of patior
Præbendarius qui petierit vel acceperit Patitur, dum infirmus est, et
sine licentia domo egressus fuerit ad aliquam aliam partem civitatis et non ad
ecclesiam, perdet in pœnam Patitur totius temporis per quod non frequentavit
ecclesiam. Concil. Mexicanum ann. 1585. ibid. pag. 408 : De Patitur
præbendatis ægrotantibus concesso. Pag. 409 : Si quis capitularis
personaliter in choro vel alibi existens sibi pro vespertino tempore vel sequenti die
hoc signum Patitur apponi a punctatore petierit, illud non obtineat. Quod si obtinuerit,
totidem dierum aut horarum quibus tale Patitur habuerit, emolumentis mandato præsidentis
multetur. Si tamen aliquis ecclesiæ actualiter præsens adverso aliquo accidenti vel
indubitato morbo correptus fuerit, idque punctator insinuaverit, ejusdem Patitur signo
in quadranti valide notetur. Quod esse ensignedicitur, in Statutis Eccl. Leichefeld. tom. 3. Monastici Anglic. pag. 244.