reliquiae
reliquiae, what is left, a remainder, leavings, remains, relics, remnant, rest
Frieze-Dennison Vergil
Found Reliquiae with different capitalization.
Reliquiae feminine vocative plural, feminine nominative plural of reliquiae
- I Lit.
- A In gen.: is navem atque omnia, perdidit in mari, Haec bonorum ejus sunt reliquiae, Plaut. Rud. 1, 3, 17 (201); cf.: de bonis quod restat reliquiarum, id. ib. 5, 1, 7 (1287): paucorum mensum sunt relictae reliquiae, id. Most. 1, 1, 81 (81) Lorenz ad loc.; cf. exercitūs, Auct. B. Alex. 40 fin.: copiarum, Nep. Them. 5, 1; cf.: tantae cladis, Liv. 22, 56; 43, 10: pugnae, id. 5, 12: belli, id. 9, 29; Sall. H. 1, 48, 8 Dietsch; Vell. 2, 17, 1: legionum, id. 2, 46, 4: dum belli reliquiae peraguntur, Just. 22, 8, 6; 15: Danaūm, i.e. the remnant of the Trojans who had escaped from the hands of the Greeks, Verg. A. 1, 30; 598; 3, 87 al.: hujus generis reliquias restare video (sc. hominum), Ter. Ad. 444: gladiatoriae familiae, * Caes. B. C. 21, 4: cibi, excrements, Cic. N. D. 2, 55, 138; so absol., Sen. Const. 13, 1: hordei, Phaedr. 5, 4, 3: vini, id. 3, 1, 6: virorum, Verg. A. 8, 356: limae, Plin. 34, 7, 18, § 44; cf. Vulg. Exod. 8, 3.—
- B In partic.
- 1 The leavings, remains, remnants, fragments of food (cf.: cenarum reliquiae, Ap. Met. 2, 24, 15), Plaut. Curc. 3, 18 (388): immo si scias reliquiae quae sint, id. ib. 2, 3, 42 (321): cras de reliquiis nos volo, id. Stich. 3, 2, 40 (493): reliquias ubi videro, id. Men. 1, 2, 33 (142); 3, 1, 15 (460); id. Pers. 1, 3, 25 (105): Phaedr. 1, 22, 6; Suet. Galb. 22; Petr. 67, 2.— Hence in a double sense: vellem Idibus Martiis me ad cenam (i. e. to the assassination of Caesar) invitasses: reliquiarum (i. e. Antony) nihil fuisset, Cic. Fam. 12, 4, 1. —
- 2 The remains, relics, ashes of a deceased person; esp. of a body that has been burned: C. Marii sitas reliquias apud Anienem dissipari jussit Sulla victor, Cic. Leg. 2, 22, 56; Sen. Ep. 92, 35; Tac. A. 1, 62; 2, 69; 75; 3, 4; Suet. Oth. 10; id. Aug. 100; id. Ner. 38; id. Tib. 54; id. Calig. 3; Just. 11, 15, 15; Verg. A. 5, 47; 4, 343; 6, 227; cf.: reliquiae (polypi) adservatae miraculo pependere pondo DCC., Plin. 9, 30, 48, § 93.—Hence in a double sense: si funus id habendum sit, quo non amici conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores, ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas, Cic. Quint. 15, 50.—
- 3 The (unconsumed) remains of the flesh of a sacrifice (different from exta), Suet. Aug. 1.—
- II Trop., remnants, remains, remainder, rest, etc.: animaï reddidit omnes, Lucr. 3, 656: vis illius aestus Reliquias vitae membris ex omnibus aufert, id. 6, 825: motus vitalis, id. 2, 955: donec reliquias maxime reliquiae rerum earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut agimus, Cic. Div. 2, 67, 140: pristinae fortunae, id. Sull. 1, 1: maximi belli, id. Prov. Cons. 8, 19: quam palmam utinam di immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias persequare, i.e. the finishing of the Punic war, id. Sen. 6, 19: id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cottidiano quasdam reliquias habet, Quint. 8, 5, 1.
~iae ratium, multo tempore dissolutarum, Rotomagi adhuc nostra aetate visebantur
ibi quippe religatas tenet ~ias cogitationum mearum
antiquos ritus, jovialia numina, vatum / relliquias, totiens quid repetisse juvat ‥ ?
~ie visorum remanentes in oculo, oculis clausis videntur
rursum miserae mittentes epistolas ~iae ad Agitium Romanae potestatis virum
arca in qua ~iae generis humani, et semen, ut ita dixerim, sequentium servabatur aetatum
congregata est ecclesia primitiva de Israhel, congregatur nunc de gentibus, congreganda est in fine mundi de ~iis
~iae per Q scribendum est et unum L, licet Vergilius poetica licentia dixisset ‘relliquiae Danaum’
conantem ulterius tendere Edmundum, ut ~ias predonum persequeretur ad internitionem
germen albi draconis ex ortulis nostris abradetur, et ~ie generationis ejus decimabuntur
et usquequo Domine non misereberis ~arum Jerusalem?
intus salutaris cibi ~iis
silentio quoque preterire placuit innumeros homines ‥ per ~ias ciborum ejus ‥ curatos
egenis ‥ mensam et cibos apponens, nec minus pro disciplina famulantium ~ias abstergens
ut ex ~iis plenius et gratius consolaretur egenos
Dominus cum comedisset piscem assum, dedit ~ias discipulis suis
pro morte heretici ‥ ~ias debet igni concremare
nec ~ias tuas ad tui memoriam tenere potuit
velut ~ias vilium mancipiorum aecclesie foribus alienavit
funus juxta Servium proprie est jam ardens cadaver; quod dum portatur, exequias dicimus; crematum, ~ias; conditum jam, sepultum
admoneantur parochiani quod cimiteria sua in quibus ~ie suorum predecessorum sepeliuntur honeste claudant
nos modo credimus si sanctas ~ias tangimus melius habere
~ias(ðe gind ealne middangeard sindon
postquam relliquiae sancti cum laude patroni / translate fuerant
patrocinia sanctorum apostolorum, et ~iarum que nobis ibi pre oculis erant in adjutorium meum suppliciter implorans
quemadmodum vestes aut ~ia S. Johannis jam mortui non suscitare mortuos virtute propria constat(
caput Beati Machuti ‥ quod satis venerabilis ~ia merito dici debet(
sancti Keivini cithara ‥ pro ~iis virtuosis et magnis ‥ habetur
brachium vero sanguinolentum [sc. imaginis parvi Jesu ] Joannes, regis Anglorum filius, inter ~ias cum magna veneratione secum portavit
oriflamma ‥ consimilem sequebatur effectum, ita quod non oportet inter ~ias illam diutius venerari
necnon et sacramentum in omnibus ~iis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat
homo ‥ super sanctissimas ~ias juraverat
suscepto ab eo ‥ sacramento super sanctas ~ias appositas(
ego ‥ D. Hugo ‥ super ~as ecclesie M. ‥ numquam artem vel dolum per me vel per alium querere, quo predicta ecclesia ‥ de supradicto tenemento in aliquo deinceps vexetur
factis sacrosanctis evangeliis et sanctorum ~iis, magnum sacramenti juramentum prestiterunt
in distribucione pauperum die ~iarum ix s. vj d.
festum ~iarum duplex
una ~ia cristallina continens duas costas S. Laurentii(
Harmanno Goldsmyth pro ‥ emendacione unius ~ie Sancti Petri x s. iij d.
➳ sing. reliquia Apul. Apol. 6 || poét., pour allongt de la première syllabe, relliquiæ.
- 1. het overgeblevene, overschot, rest, sporen [copiarum; pugnae overlevenden v.d. strijd; navigii wrakstukken; cibi restanten; metaf. pristinae dignitatis]; ➤ Troes, Danaum (= Danaorum) ~ de door de Grieken overgelaten Trojanen; (metaf.) -as rei publicae dissipare de laatste krachten;
- 2. (postklass.) gebeente, geraamte [humanorum corporum];
- 3. as van een lijk [parentis];
- 4. (metaf.) nalatenschap, erfenis [avi];
- 5. (Laatl.; eccl.) relikwie(ën).
餘渣。剩者。遺屍骸。聖匵。\* — sanctae 聖骸。Febrium reliquiae 餘瘧。
Suggest a Translation
See an image
Antiochia dimissus est ad
inspiciendas (al. excipiendas) Reliquias Trajani, quas Tatianus,
Plotina, et Mattidia deferebant. Ammianus lib. 21. extremo : Eique
vehiculo insidenti quod portabat Reliquias, etc. Apud Florentinum JC. Corpus a
reliquiis distinguitur, leg. monumentum D. de Relig. ut et in antiquis Inscriptionibus.
Apud Gruterum 689. 8... : Corpus integrum conditum sarcophago. In alia 471.
7 : Reliquiæ corporis Tarquini Crispi, etc. In priori enim sepulcro corpus
integrum sepultum est, in altero cineres corporis exusti. Apud Christianos vero alia sunt
corpora, aliæ
reliquiæSanctorum : corpora enim integræ sunt Sanctorum exuviæ :
reliquiæ,corporum pars tantum : quod quidem discrimen agnoscit præ cæteris Gregorius M. lib. 2. Dial. cap. 38.
Sanctorum Reliquiaset imagines, atque adeo Dominicam Crucem interdum inter spinas depositas legimus, si quando viri Ecclesiasti de injuriis Ecclesiis suis illatis a viris potentibus justitiam extorquere non poterant, ut omnium in eos odium commoverent, hocque facto ad rerum ablatarum restitutionem eos cogerent. Quod quidem non nuperum, sed a primis Monarchiæ Francicæ primordiis apud nostros in usu fuisse satis declarat Greg. Turon. lib. de Glor. Confess. cap. 71 :
Denique
condemnatus spoliatusque Sacerdos ad urbem rediit, atque prostratus in orationem coram
sepulchro Sancti, dicto psalmi capitulo, ait, Non hic accendetur lumen, neque Psalmorum
modulatio canetur, gloriosissime Sancte, nisi prius ulciscaris servos de inimicis suis,
resque tibi violenter ablatas Ecclesiæ sanctæ restituas. Hæc cum lacrymis effatus,
sentes cum acutis aculeis super tumulum projecit : egressusque clausis ostiis similiter
in ingressu alias conlocavit. S. Audoenus in Vita S. Eligii cap. 30 :
Nisi cito ornamenta tabernaculi hujus furata reduxeris, equidem spinis allatis
faciam hanc januam ita obserari, ut nunquam tibi in hoc loco veneratio præbeatur ab
hodie. Vetus Notitia ex Tabulario S. Joannis Andegav. : Canonici hæc
audientes, nescientes quid agerent, quia amplius pati nequibant, cum fere jam omnia
perdidissent, consilio cleri ejusdem villæ tristes deposuerunt S. Licinium super spinas,
et alia corpora Sanctorum, et omnes Reliquias Ecclesiæ, et Crucifixum, et portas
Ecclesiæ spinis obstruserunt. Comes autem et Pontifex pietate ducti coegerunt D.
Eudonem, et suos ad justitiam faciendam, etc. Infra : Qua de causa
corpora Sanctorum ita deposita fuerant, et quomodo D. Eudo et Canonici reconciliati
sunt, et sic levaverunt S. Licinium et alia corpora sancta a terra, et reposuerunt ea in
locis suis psallentes, et laudantes Deum. Acta Episcoporum Cenoman. pag. 291 :
Clerici namque Pastoris sui persecutionibus condolentes, non solum cives
proprios, sed vicinarum regionum populos, tam per semetipsos, quam et per litteras
vicinis Episcopis destinatas impigro discursu commovere non cessabant, matris Ecclesiæ
omniumque ejusdem civitatis vel suburbii Ecclesiarum januas ad doloris indicium spinarum
aculeis obstruentes. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 45 : Pro his
itaque querimoniis et aliis malis, quæ homines mei injuste et violenter in terra illa
faciebant, Hugo Abbas S. Eparchii, cui hominium et fidelitatem feceram, et tota
Congregatio loci preces frequentes, et publicos clamores ante corpus S. Eparchii
continuabant, ut Deus omnipotens ad justitiam istud attraheret. Quo ego audito,
perpendens Dei judicium, et animæ meæ periculum timens, etc. Et fol. 117. de
Fulcaudo de Castro, quod vocatur Rocha, ex quo orta gens Rupifulcaldia :
Nam
propter fortitudinem suam Deo et S. Eparchio abstulit, et in suo dominio retinuit. Fiunt
in monasterio S. Eparchii maledictiones, nec non et excommunicationes. Fundunt monachi
Domino preces, ut Dominus, qui omnia potest, in memoriam ejus reducat quod impie
gesserit. At vero omnipotens Deus, qui non claudit aurem acclamantium, pauperis, id est
servorum suorum precibus... igitur nutu Dei corripitur animo, et ad
memoriam ejus venit, ut ex voluntate propria relinqueret, quod violenter subripuerat,
etc. Chronicon Senoniense lib. 5. cap. 7 : Quum Dominus de Salinis res
Ecclesiæ Senoniensis diriperet, Monachi consilio Gilonis Episcopi Tullensis imagines
Redemptoris nostri, et etiam beatissimi Simeonis Confessoris de locis suis ad terram
super spinas deposuerunt. Vetus Scheda tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 122 :
Monachorum alii capsulas in quibus Sanctorum continebantur pignora, humi
deposuerunt, et voce flebili, et corde suspirioso, Dei misericordiam
everberabant. Tabularium Vindocinense ch. 202. sub ann. 1074 : At Monachi
tanto victualium suorum damno curtati, nullumque humani auxilii confugium jam sperantes,
eo quod is, qui justitiam illis acquirere debebat, raptoribus consentiret, cum tanta
cordis contritione conversi ad Deum, clamorem simul et querimoniam facere cœperunt, ut
ipsam etiam Dominicæ crucifixionis imaginem, nostræ videlicet redemptionis causam, de
statu suo submittentes, in pavimentum Ecclesiæ super spinas deponerent : non quidem
dedecoris sive opprobrii causa adversus Dominicum signum, sed ut tali facto malefactores
deterriti ab Ecclesiæ injusta invasione, et rerum ablatione cessarent. Epistola
Archiepiscopi Rotomag. ad Decanos : Cum bona Rotomagensis Ecclesiæ, quibus nos pro
voluntate sua minus juste Excellentia Regia spoliavit, et ob reverentiam B. Virginis, in
cujus honore eadem Ecclesia dignoscitur esse fundata, eidem fuerint ab antiquo collata,
nosque Regiam Majestatem de novo duxerimus requirendam, ut eadem bona nobis restituere
dignaretur, qui nec solum monitioni nostræ satisfacere non curavit, sed nec super hoc
certum dare voluit responsum : vobis in virtute obedientiæ districte præcipiendo
mandamus, quatenus cum prædicta violentia in injuriam B. Virginis specialiter redundare
noscatur, et ut offensa quæ eidem in hac parte irrogatur in cœlis, circa imagines ipsius
repræsentetur in terris, vos universas imagines B. Virginis in Ecclesiis vestrorum
Decanatuum collocatas, singulas juxta aliquod altare in navi Ecclesiæ constitutum, non
ad terram nudam sed super cathedram aliquam, sedem, aut sellam, aut si forte Ecclesia in
navi altare non habuerit, in aliquo loco competenti ipsius navis per earumdem
Ecclesiarum Presbyteros faciatis infra instans festum N. collocari ; easdem item
imagines spinis immediate circumdari, et aliquibus repagulis aut obstaculis, ne ab
aliquo contingi aut sordidari contingat, easdem circumvallari cum debita diligentia
faciatis. Hoc autem tam in regularibus quam secularibus Ecclesiis præcipimus
inviolabiliter observari. Hoc idem etiam de imaginibus Salvatoris a quindena ejusdem N.
Dominicæ faciatis : nisi infra eandem quindenam a nobis aliud receperitis in mandatis.
Dat. etc. Exstant complura hujusce ritus exempla apud Scriptores, Ordericum
Vitalem lib. 8. pag. 683. 684. Rogerum Hovedenum ann. 1197. Ægidium Monachum Aureævallis
cap. 103. Joannem Hocsemium cap. 5. pag. 290. in Synodo Landavensi ann. 1056. in Tabulario
ejusdem Ecclesiæ Landav. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 195. et seqq. etc. Verum id
tandem prohibitum fuit in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X. Sed etReliquiæ Sanctorumin prædia Monasteriorum illata, ut prædatores ab iis invadendis
Alia autem processio fit... vel quando defunctum aliquem
sepelimus, et huic conventus debet interesse totus,... vel quando persona illius
dignitatis advenit cui processio facienda sit, vel quando imago S. Petri, vel aliæ capsæ
cum Reliquiis Sanctorum ad aliquam villam nostram mittuntur pro timore prædarum et
rapinarum, ut sæpe contingit, cum quibus omnes induti albis, pulsatis omnibus signis,
usque ad portam Castelli exeunt, et eandem reverentiam, quando reportantur,
deferunt. Molanus in Natal. SS. Belgii 1. Julii : Cæterum diei hujus
lectiones continent corpus sacrum in Saxoniam delatum esse cum ibi, negata justitia,
prædia S. Reginæ invaderentur.Cum, aliquo prædone vastante res
Ecclesiæ, volunt inde ad populum querimoniam facere, præcipitur ut omnes populares die
Dominica ad majorem Ecclesiam conveniant : et tunc cantatur Missa matutina ad
Crucifixum. Finito Evangelio, incipit Sacerdos, Credo in unum Deum, post cujus finem,
dicta Offerenda, quidam frater ascendit pulpitum, et de præceptis divinis aliquantisper
primum loquens, tandem manifestat eis tribulationem, suggerens eis ut faciant
eleemosynas, atque rogent Dominum, quatenus illum malefactorem pacatum eis reddat, et
convertat de malo ad bonum : adjungit quoque quædam humilia et persuasoria, dicens,
Scitis quia si aufertur nobis nostra substantia, non possumus vivere, rogate ergo,
fratres, Dominum, et nos faciemus ad eum proclamationem. His dictis, incipitur in Choro
Resp. Aspice, vel Congregati sunt inimici nostri, et omnia signa tunc interim parumper
pulsantur. Finito autem Responsorio, signisque dimissis, dicit conventus hos tres
Psalmos, Domine quid multiplicasti, Deus noster, Ad te levavi, quibus adduntur hæc
Capitula, Post partum, Esto nobis, Memor esto, Dominus vobiscum, Concede nos famulos, de
S. Maria, et alia de tribulatione. Huc pertinet Missa contra Judices male agentes, in lib. 3. Sacrament. Rom. Eccl. cap. 63. Nam hoc loco
Judicessunt magnates, proceres.
Cum in oppressionibus et angustiis universis recurrendum sit ad illud singulare
remedium divinum D. Jesum Christum, qui prout vult, prout placet, facit in perturbatione
serenum, et in tempestate tranquillum, Nos in oppressione, qua nos et Ecclesia nostra
Pictavensis a nobili viro Comite Pictavensi et suis...... recurrere volentes ad ipsum
Dominum Jesum Christum, cujus Ecclesiæ causam prosequimur in hac parte, districte
præcipimus, sub pœna excommunicationis, et in virtute obedientiæ, firmiter injungentes,
ut singuli Ecclesiarum Rectores quatenus non subjiciuntur Ecclesiastico interdicto,
exclamationem et precem pro nobis et Ecclesia nostra singulis diebus dominicis et
festivis annalibus, faciant et dicant, prout inferius continetur ; cujusmodi formam
recipiant a Decanis et Archipresbyteris suis, vel Vicariis eorundem. Cantato vero Agnus
Dei, antequam detur Pax, dicat Sacerdos flexis genibus : Ante sacratissimum Corpus et
Sanguinem tuum, Domine Jesu Christe, mundi Redemptor, accedimus, et nobis
in necessitatibus nostris a te vivo et vero Deo misericorditer subvenire clamantes
imploramus, ut nobilem Virum Comitem Pictavensem, et suos, ac eos, quorum consilio super
hoc utitur, qui viribus suis confisi, Joannem Episcopum nostrum, et matrem Ecclesiam
nostram Pictavensem Castro et Castellania de Angla cum pertinentiis suis per violentiam
spoliarunt, et adhuc detinent spoliatos, nec competenter moniti volunt satisfacere
præmissis, vel aliquo de præmissis, propter quod et Ecclesia nostra et tua... quam in
honore beatorum Apostolorum Petri et Pauli fundasti, sedet in tristitia et mœrore, et
non est, qui consoletur eam, nec liberet, nisi tu Deus noster, ipsius Comitis et
sociorum suorum et consilii sui frangendo duritiam, ad viam justitiæ et veritatis
inducas, et humilies ad restituendum prædictis, et priora Ecclesiæ suæ jura, et
satisfaciendo de prædictis injuriis competenter. Exsurge, inquam, in adjutorium Episcopi
nostri, et Ecclesiæ Pictavensis, et clamori nostro aures pietatis tuæ inclina.
Respondeatur, Amen. Conforta eos, et auxiliare eis, Amen. Expugna impugnantes eos, Amen.
Frange duritiam eorum, qui eos affligunt, Amen. Prædictos autem Comites, et suos, ac
Consilium suum, Domine, sicut scis, justifica in veritate tua, Amen, Fac eos, prout tibi
placet, recognoscere maleficia sua, et libera prædictos Episcopum et Ecclesiam
Pictavensem misericordia tua, Amen. Ne despicias nos, Domine, clamantes ad te, Amen.
Propter gloriam nominis tui, Domine, misericordiam, qua Ecclesiam prædictam fundasti, et
in honore sanctorum tuorum Apostolorum Petri et Pauli sublimasti, visita ipsam et
Episcopum ejus in pace, et erue eos a præsenti angustia, Amen. Tunc dicatur Psalmus : Ad
te levavi oculos meos ; quo dicto, dicat Sacerdos capitulum : Salvos fac servos tuos,
Esto eis turris fortitudinis, oratio : Hostium Episcopi et Ecclesiæ Pictavensis elide
duritiam, et dexteræ tuæ virtute prosterne, Amen. Cum nos requisierimus, et moneri
fecerimus competenter nobilem virum Comitem Pictavensem, ut Castrum et Castellaniam de
Angla, de quibus per Adam Baillivum suum in Pictavia et servientes suos nos fecit extra
justitiam dissaisiri cum suis pertinentiis, etc. Sequitur Interdictum et fulmen
in civitatem et diœcesim Pictavensem. Reliquiæ Sanctorumper vicos et Provincias interdum etiam circumlatæ, ad corrogandas pecunias, quo Ecclesiarum indigentiæ, vel ædificationi aut restaurationi succurreretur. Hermannus Monach. de Miraculis S. Mariæ Laudun. lib. 1. cap. 3 :
Hos itaque cum feretro Dominæ nostræ et aliis capsis Reliquiarum
transmisimus ad accipienda donaria fidelium. Adde capita sequentia. Alia hujus
ritus exempla proferunt Anonymus in Miraculis S. Marculfi Abbat. Nantensis num. 4. et
seqq. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 12. Stephanus Tornacensis Epist. 18. 19. Hemeræus
in Augusta Viromand. ann. 1076. et 1426. pag. 125. 315. Monasticum Anglic. tom. 3. pag.
242. Guill. Prynneus in Libertatib. Eccl. Anglic. tom. 3. pag. 49. et Auctor Histor.
Eccles. Abbavillensis pag. 451. Vide præterea Concilium Pictavense ann. 1109. cap. 12. et
Robertum de Chorçon, Cardinalem in Summa apud Jacob. Petitum in Notis ad Pœnitentiale Theodori pag. 134.
Cil clergastre sermonéeur Sont tout si fort tribouléeur, Qu'erbe font paistre à simple gent, As plusors tolent lor argent... Li un préeche à haute vois Que le dent porte sainte Crois ; Et li autres jure cum a Des sains Jours que Dex jeuna Enseelé en un cristal ; Li autres ra en un cendal La jointe de l'Assention ; De la Purification Ra li autres plaine fiole ; Li autres dist c'une canole Et une coste a de Tous sains. Le vessel ou Nostre
Seigneur et ses Apostres beurent à la cene. Des pierres qui fendirent et rompirent au
trespassement de N. S. De la grande robe Nostre Dame. Du cierge virginal qui fut allumé
du feu du ciel le jour de Pasques, quand N. S. J. C. resuscita. De S. Michel de marmore,
etc.Reliquiæ Sanctorumdelatæ ad loca, quæ Ecclesiis cedebantur, ut hoc ritu quodammodo in possessionem eorum Sancti ipsi mitterentur. Charta Roberti Comitis Fland. ann. 1093. in Tabular. S. Bertini :
Quæ divisio
(prædiorum) sive institutio, ut majori authoritate fulciretur, corpora
SS. Audomari et Bertini navi imposita, per dictum profluvium, in nostra præsentia
circunduci fecimus, Episcopo Drogone ab ipsa navi aquam benedictam versus atrium
projiciente, et hoc modo, quantum est spatii, in liberam potestatem S. Bertini
vendicante. Contra scribit Molanus in Natalib. SS. Belgii 1. Julii pag. 137.
sanctæ Reginæ corpus sacrum in Saxoniam delatum esse, cum ibi negata justitia, prædia
ejusdem Sanctæ invaderentur, quod supra notavimus.Reliquiæ Sanctorum in castra et prælia delatæ. Vide
Capella S. Martini.Sanctarum Reliquiarum, et imaginum varios abusus reprobant et prohibent Statuta synod. eccl. Castrensis ann. 1358. part. 2. cap. 2. ex Cod. reg. 1592. A :
Abusum detestabilem
orrendæ et indiscretæ devotionis illorum, qui crucis, beatæ virginis Mariæ aliorumque
sanctorum imagines seu statuas, irreverenter ausu tractantes eas, cum cessant a divinis
in aliqua ecclesia, vel est intemperies, vel tempestas, vel fulgura cadunt, in terram
prosternunt, urticis spinisque subponunt, verberant, dilaniant et percutiunt, et
submergunt, penitus reprobantes, præmissa fieri et aliquid tale fieri vel simile
perpetuo prohibemus. Vide supra in Altare.cruces aureas et phylacteria confringens, inter cetera
etiam auream columbam confregit, quæ pro lacte et capillis S. Mariæ, ut ferebatur,
introrsum reconditis, multum erat famosa et honorabilis ; unde et in majoribus festis
super ejus altare solebat appendi. Ex quibus posterioribus verbis patet ejusmodi
columbas super altare appensas fuisse, sed ad breve tempus tantum : neque primis sæculis
reliquias super altaria appendi vel collocari religio ferebat ; neque forsan alibi uspiam
inveniri possint ejusmodi columbæ ad continendas reliquias.Michaelis Archangelie Monte Gargano ad Montem
Tumbamolim, nunc
S. Michaelisdictum allatas narrat Scriptor anonymus, sæculo
Partem scilicet rubei pallioli, quod ipse memorandus Archangelus in monte Gargano
supra altare, quod ipse manu sua construxerat, posuit, et partem scilicet marmoris,
supra quod stetit, cujus ibidem usque nunc superexstant in eodem vestigia. Adde
cap. seq.Adoleverat etiam inter Ambianenses et
Corbeienses nova quædam religio, et ex religione pullulaverat consuetudo, quæ etiam
reciprocabatur omni anno. Octavis denique Rogationum, ab utrisque partibus conveniebatur
in unum, ibique conferebantur corpora Sanctorum : solvebantur lites, ad pacem
revocabantur discordes, mutabantur a populo orandi vices : decreta utriusque loci
renovabantur, populo perorabatur, sicque redibatur. Vita et translatio S.
Præcordii num. 11 : Ad statuendam pacem facta est collatio sanctarum Reliquiarum
Ambianis, etc.relinquuntur, quæ Domini Regalium vulgo sibi vindicabant. Charta Friderici II. Imp. ann. 1220. apud Wilhelmum Hedam :
Promittentes deinceps quod nunquam in mortem cujuscumque
Principis Ecclesiastici Reliquias suas fisco vindicabimus. Inhibentes etiam, ne Laicus
quisquam aliquo prætextu eas sibi vendicet ; sed cedant successori, si antecessor
intestatus decesserit : cujus testamentum, si quid inde fecerit, volumus esse ratum. Si
quis vero contra hanc constitutionem Reliquias sibi vendicare præsumpserit, proscriptus
et exlex habeatur, etc.- re-+LIC-, what is left, a remainder, leavings, remains, relics, remnant, rest: copiarum, N.: tantae cladis, L: Danaūm atque inmitis Achilli, i. e. (the Trojans) not slain by the Greeks, V.: gladiatoriae familiae, Cs.: cibi, excrements: hordei, Ph.: virorum, V.— The leavings, remains, remnants, fragments: frui reliquiis, Ph.: vellem Idibus Martiis me ad cenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset, i. e. Antony should have fallen with Caesar.—Of the dead, the remains, relics, ashes: C.Mari: meorum, V.—Fig., remnants, remains, remainder, rest: reliquiae rerum earum moventur in animis: maximi belli: avi reliquias persequi, i. e. your ancestor's unfinished work(the Punic war).
-
…tenuere facem. Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo. Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno. Idem ter socios pura circumtulit unda ,…
Vergil, Aeneid
-
…formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum…
Vergil, Aeneid
-
…corde autem in totum corpus distribuitur per venas admodum multas in omnes partes corporis pertinentes. Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane difficile dictu est, sed tamen praetereundum est ,…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis quid sim tibi auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum ,…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…non multa eaque maculosa ; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiis quod videre possemus. hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo quo se verteret…
Cicero, Philippicae
-
…quo iam intellegis non modo nullam tibi defensionem, sed maximam vim criminum exortam. Nisi forte Italici fugitivorum belli reliquias atque illud Tempsanum incommodum proferes, ad quod recens cum te peropportune fortuna attulisset, si quid in te virtutis…
Cicero, in Verrem
-
…in re publica tempestas illa quis nescit tribunicius me terror an consularis furor movit decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa…
Cicero, pro Plancio
-
…miseram et despoliatam venire. quod si conficitur negotium, omnia consequemur ; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias tuas misera proicies obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine alios, qui possunt si…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…. P. D. Cum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum animadverterem, in Asiam redii ut reliquias mei laboris conligerem et pecuniam quam primum Romam mitterem. interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae ampliusque centum navis…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…opes meas fregit quae tuam salutem in discrimen adduxit. sed tamen, quicquid imago veteris meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, gratia, fides mea nullo loco deerit tuis is optimis fratribus…
Cicero, Epistulae ad Familiares