secreta
Found Secreta with different capitalization.
Secreta perfect passive participle feminine ablative singular, perfect passive participle neuter vocative plural, perfect passive participle feminine vocative singular, perfect passive participle neuter accusative plural, perfect passive participle feminine nominative singular, perfect passive participle neuter nominative plural of secerno
Secreta neuter accusative plural, neuter vocative plural, neuter nominative plural, feminine nominative singular, feminine ablative singular of secretus
Præfationemin sacra Liturgia secrete et submissa voce a Sacerdote dicitur.
Secreta ideo nominatur, quia secreto dicitur. Idem
in Eclogis de offic. Missæ editis a Baluzio : Secreta dicitur, eo quod secretam
orationem dat Episcopus super oblationem, ut Deus velit respicere super oblationem
propositam, et deputare eam futuræ consecrationi. Hildebertus Cenoman. de
Mysterio Missæ :
His ita præmissis, secreto Presbyter orat,
Secretas memorans, assimilansque preces.
Capitula Caroli M. lib. 6. cap. 170. al. 173. hocce lemmate ut Secreta non
incipiatur, nisi post Angelicum hymnum finitum. Te Deum igitur, non inchoent Sacerdotes,
nisi post Angelicum hymnum finitum. Vide Concilium Wormat. cap. 10. Durandum lib. 4.
Ration. cap. 35. Durantum lib. 2. de Ritib. Eccl. cap. 29. n. 4. 5. 6. etc.Et ut Secreta
presbyteri non inchoent antequam Sanctus finiatur, sed cum populo Sanctus
cantent. Laudatus Amalarius in Eclogis : Ab illo loco ubi Secretam dicit
episcopus, usque ad Agnus Dei, totum illud vocat Augustinus orationes. Vide
Le BrunDissertat. 15. de Reb. Liturg. art. 1.
Quando sacerdos incipit Secretum inclinato
capite ante altare dicit, In spiritu humilitatis, etc. Ubi oblationis tempus
indicatur, quo Sacerdos submissiori voce orare incipit.secunda Missæ Secretanuncupari videtur a Petro Damiano in Vita S. Romualdi num. 78 :
Postera igitur die sacrificare incipiens, cum ad secunda Missæ Secreta
perventum esset, in ecstasim raptus.... siluit.Deinde respiciens librum, manibus ut
prius ante humeros elevatis dicit Secretellas , et in fine ultimæ Secretellæ dicens, Per
omnia sæcula sæculorum..... Sursum corda, etc.Fecit inquiri a
Thesaurariis D. Papæ in Thesaurario, sive Secreta ipsius Domini, etc.
Constitutio Heliæ Archiepiscopi Nicosiensis ann. 1251 : Nec aumucias deferre de
vario seu pro festis duplicibus aliquid de Secreta nostra, vel aliunde, vel exenia
aliqua recipere, etc. Adde Concilium Nicosiense ann. 1340. cap. 6. Ita porro
dictum præsertim in Regno Cypri sub Leziniana familia, sacrum Principis ærarium. Exstant
in Chartophylacio Regis Christian. Literæ Hugonis Regis Cypri ann. 1330. quibus Mariæ
Borboniæ nurui suæ, Guidonis filii uxori, in dotalitium assignat 5000. florins de
Florence de bon or et de bon pois à recevoir de la Secrete Royale chascun an par les
payes usées de la Secrete. Qui vero ærario præerant, Baillivi Secretæ, vulgo in Chartis appellantur, qua dignitate functos legimus Jacobum
de FloryMilitem anno 1315. Thomam
de Piquignyann. 1330. Philippum
Prevostanno 1376. et Renerium
de Scolar, ann. 1384.
Et des detes qui sont convenues, par devant la
Segrete, et seront requises, si se conduiront par la garantie de celui qui estoit Bailli
de la Segrete, et par les Escrivains, et les escrits de leurs livres.
Secretæ, in regno Cypri, locus. Sanutus lib. 3. part. 13. cap. 11 :
Fecit igitur dictus gubernator per insulam banna proclamari, et Secretagium
invito Rege surripuit.