sepulchrum
Found Sepulchrum with different capitalization.
Sepulchrum neuter vocative singular, neuter accusative singular, neuter nominative singular, neuter genitive plural of sepulcrum
Tali compacta
ordinatione, quod fratres in honore septiformis Sepulchri, septem fratres sui Ordinis
vel etiam alterius sibi instituerent, qui Domino ibi assidue deservirent.Super Sepulcrum sanctum (S. Dionysii) calcare non metuens, dum
columbam auream lancea quærit elidere, elapsis pedibus ab utraque parte, quia turritus
erat tumulus, lancea in latere defixa, exanimis est inventus. In sepulcris
Nobilium eumdem morem apud Langobardos obtinuisse testis est Warnefridus lib. 5. cap. 34 :
Si quis suorum, aut in bello, aut quomodocumque extinctus fuisset, consanguinei
sui intra sepulcra sua perticam figebant, in cujus summitate columbam ex ligno factam
ponebant, quæ illuc versa esset, ubi eorum dilectus obisset.Finito tertio Responsorio,
Officium Sepulchri ita celebratur. Tres Diaconi Canonici induti dalmaticis et amictis,
habentes super capita sua ad similitudinem mulierum, vasculum tenentes in manibus,
veniant per medium Chori, et versus sepulchrum properantes, vultibus submissis, dicant
pariter hunc versum : Quis revolvet nobis lapidem ?
Hoc finito, quidam puer quasi Angelus
indutus albis, et tenens spicam in manu ante sepulchrum dicat: Quem quæritis in
sepulchro ? Mariæ respondeant : Jesum Nazarenum crucifixum . Tunc Angelus
dicat : Non est hic, surrexit enim . Et
locum digito ostendens. Hoc facto, Angelus citissime discedat, et duo Presbyteri de
majori sede, in tunicis, intus Sepulchrum residentes dicant : Mulier, quid ploras ?
Medius trium mulierum respondeat ita : Mulier, quid ploras ? quem quæris ?
Medius mulierum dicat : Domine, si tu sustulisti eum, dicito .
Sacerdos crucem illi ostendens, dicat,
dicens : Quia tulerunt Dominum meum . Duo residentes dicant : Quem quæritis,
Mulieres ? Mariæ osculentur locum, postea
exeant de sepulchro. Interim quidam Sacerdos Canonicus in persona Domini albatus cum
stola, tenens crucem, obvians eis in sinistro cornu altaris, dicat : Maria .
Quod cum audierit, pedibus ejus
citissime se offerat, et alta voce dicat : Cabboin . Sacerdos innuens dicat :
Noli me tangere . Hoc finito, Sacerdos in
dextro cornu altaris iterum appareat, et illis transeuntibus ante altare, dicat :
Avete, nolite timere . Hoc finito se
abscondat, et Mulieres hoc audito lætæ inclinent ad altare, conversæ ad chorum, hunc
versum cantent : Alleluia, resurrexit Dominus, alleluia . Hoc finito
Archiepiscopus vel Sacerdos ante altare cum turibulo incipiat alte : Te Deum
laudamus , et sine neupma finiatur, etc.Cabboin, rectius legitur,
Rabboni. Cætera, in quibus ii codices differunt, leviora sunt, quam ut illa exscribamus.
Item calx sive tegula trita ad faciendum cementum, pro
liniendo Sepulcrum Reliquiarum et juncturam mensæ altaris cum
stipite. Ibidem : Facit (episcopus) cum pollice singulas
cruces de crismate in quatuor angulis confessionis seu foraminis, sive Sepulcri, in quo
Reliquiæ debent reduci.