susceptus
Found Susceptus with different capitalization.
Susceptus perfect passive participle masculine nominative singular of suscipio
susceptus, a, um, Part. of suscipio.
susceptus, a, um, part. de suscipio || pris substt : a) client [opp. patronus ], celui dont on assume la défense : Symm. Ep. 5, 39 ; Cod. Just. 12, 22, 1 ; pl., Aug. Ep. 149, 16 ; b) client [opp. medicus ], patient : Cassian. Inst. 10, 7 et 14.
Quis tandem advocatus, aut ex advocato ita vir optimus
facile reperitur, qui Suscepto suo dicat : Recipe, quod mihi, cum tibi male adessem,
dedisti. Paulinus Epist. ad Alethium : Igitur priusquam in aliquam
tantarum ægritudinum labem incurras, festina medico Susceptus et carus fieri.
Salvianus lib. 5. de Gubernat. Dei : Ecce quæ sunt auxilia ac patrocinia majorum,
nihil Susceptis tribuunt, sed sibi hoc etiam pacto aliquid a parentibus temporarie
attribuitur ut in futuro totum filiis auferatur. Cæsarius Arelat. serm. 5 :
Ibi nullum fructum officiositas ipsa consequitur ; sed hoc solum profectus est,
si mereatur Susceptus vocari. Carolus Calvus Imp. Epist. ad Nicolaum PP. de
Ebone Archiepiscopo Remensi : Ipse igitur Ebo regii fisci familia oriundo
progressus, regia pietate pii ac gloriosi avi nostri Caroli Susceptus, Palatinis
negotiis non mediocriter adnutritus, libertate donatus, etc. Susceptulus, eadem
notione apud Auctorem antiquum Vitæ S. Lupicini Abbat. Jurensis n. 10. Adde leg. 4. Cod.
Theodos. de Principib. agent. (6, 28.) Gregorium M. lib. 4. Epist. 40. Ruricium lib. 1.
Epist. 5. et quæ commentatur Petrus Pithœus ad Collationem Legis Mosaicæ tit. 9. pag. 90.Suscipiuntur.
Et ipsum monasterium una cum
omnibus rebus vel hominibus suis, gasindis, amicis, Susceptis, vel qui per ipsum
monasterium sperare videntur.Susceptus quilibet in morte, in habitu Canonici,
vel fratris, per Priorem et Conventum alicujus domus,.... in illa domo, in qua Susceptus
est, fiat pro eo sicut pro Canonico vel fratre, excepto cibo 30. dierum, et mittetur
obitus ejus cum obitu primi defuncti domus illius post mortem illius. Et sic fiet pro eo
in aliis domibus, sicut pro familiari, et in brevibus mortuorum scribetur ad
succurrendum, si habitum habuerit. Adde pag. 783. Vide Frater ad
succurrendum.