testae
testarum confractarum fragmenta, super quibus tyranni nudos volutari cogebant Martyres. S. Augustinus Serm. 13. de Sanctis :
Contusa quo jacebat Testa
substernitur, ut vis acuminis concisam molem superjecti corporis plus discinderet, atque
reddita tormentis membra quæ secarent, obvia susciperent fragmenta. Versus de S.
Eutychio Martyre in Ecclesia S. Sebastiani ad Cœmeterium Calisti Romæ :
Testarum fragmenta parant, ne somnus adiret.
Acta sanctæ Martinæ Martyris c. 2 : Præcepit Testas eos levare, et faciem
ejus cædere. Acta sancti Luciani Presb. c. 4 : Nunc autem in toto dorso
graves Testarum aculeos densos et continuos maligno animo substernebant. Acta S.
Vincentii Mart. c. 3 : Fragmenta Testarum exasperata passim congerite, ut quicquid
jacentis corporis male incisa fractura tetigerit, illimatis infigat aculeis, et ipsa
conversio laterum innovetur ad pœnam. Acta S. Thyrsi Mart. c. 8 : Et pro
minutis movitis de lateribus fragmenta Testarum infigite. Althelmus de Laude
Virg. c. 32 :
Tum rogus ardescens, et rubræ fragmina Testæ.
Vide Gregorium, seu Ruffinum in Actis SS. Phileæ, Philoromi et Socior. n. 4. Acta
Proconsularia Martyrum apud Baron. ann. 285. num. 5. Acta S. Agathæ n. 12. Acta SS.
Tharaci et Socior. apud eumdem ann. 290. n. 12. et alia passim SS. Martyrum, præterea
Gallonium de SS. Martyrum Cruciatib. cap. 6.