Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

adpretiare

ADPRETIARE
,
Appretiare
, Pretium rei cuipiam imponere. Gall. Appretier. Will. Brito in Vocab. : Appretiare, pretium determinare. Lex Alemann. tit. 75 : Illam optimam vaccam 4. tremisses licet Adpretiare. Pretium Adpretiare, in Lege Salica tit. 52. Adpretiare pecus, in Leg. Bajuvar. tit. 13. cap. 8. et Capit. Carol. M. lib. 5. cap. 14. Charta fundationis Monasterii Fontanensis in Norman. tom. 2. Monastici Angl. pag. 974 : Quorumque autem ipse Abbas Appreciavit de hominibus ejusdem Radulphi, sive dono recepit, seu cujuslibet rei gratia conquisivit, idem Radulphus concessit. Et mox : Concessit quoque idem Rex huic Fontanensi Ecclesiæ, per gratiam Regis, pietatis suæ libertatem de omnibus propriis rebus suis, et potestatem vendendi, et Appretiandi libere et absolute, atque immunitatem et quietantiam de omnibus theloneis et consuetudinibus. Vide Fletam lib. 1. cap. 18. § 8. 9.
Appretiari
, Laudare, commendare, Priser. Leges Edw. Confess. : Quam (legem) cum Rex Willelmus audisset cum aliis regni sui legibus, maxime Appretiatus est eam, et præcepit, ut observaretur per totum regnum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list