adpretiare
Could not find adpretio in Logeion dictionaries. Looking for closest alphabetic form.
Illam
optimam vaccam 4. tremisses licet Adpretiare. Pretium Adpretiare, in Lege Salica
tit. 52. Adpretiare pecus, in Leg. Bajuvar. tit. 13. cap. 8. et Capit. Carol. M.
lib. 5. cap. 14. Charta fundationis Monasterii Fontanensis in Norman. tom. 2. Monastici
Angl. pag. 974 : Quorumque autem ipse Abbas Appreciavit de hominibus ejusdem
Radulphi, sive dono recepit, seu cujuslibet rei gratia conquisivit, idem Radulphus
concessit. Et mox : Concessit quoque idem Rex huic Fontanensi Ecclesiæ,
per gratiam Regis, pietatis suæ libertatem de omnibus propriis rebus suis, et potestatem
vendendi, et Appretiandi libere et absolute, atque immunitatem et quietantiam de omnibus
theloneis et consuetudinibus. Vide Fletam lib. 1. cap. 18. § 8. 9.Quam
(legem) cum Rex Willelmus audisset cum aliis regni sui legibus, maxime
Appretiatus est eam, et præcepit, ut observaretur per totum regnum.