Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

aforare

AFORARE
, Juxta foros, seu Leges ac Consuetudines receptas, facere, judicare ; contra, desaforare, foris, id est, Legibus contraria facere. Vetera Acta Aragonensia apud Molinum in Repertorio : Item quod dictus Justitia ad querelam partis dicentis se esse Desaforatam, in omni casu civili et criminali posset (præsertim firmando de directo coram eo contra Desaforantem et partem contrariam) inhibere,... ne procederent in processu vel executione aliqua reali, vel personali contra querelantem, dicentem se Desaforatum, et taliter processum impedire, quod si opus esset, Alguazirium caperet, vel quoslibet executores, donec Justitia Aragonum declarasset, posse procedi, vel debere supersederi, et sic fore processum Afforamentum, vel Desaforamentum. Idem Molinus : Ad Justitiam Aragonum pertinet declarare, an literæ domini Regis, vel Primogeniti, directæ suis officialibus sint Desaforatæ, vel contra libertates Regni, vel non. Vide Forus.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list