receptum
receptum, an engagement, obligation, guaranty
Droit de giste, in Chartis appellatur, hoc est jus pastus : nam etiamnum Belgæ nostri vocant
Receptes, convivia, quibus agnati, qui agnatorum nuptiis interfuerunt eosdem novos conjuges domi recipiunt, et excipiunt. Chronicon Besuense pag. 548 :
Monachi
vero de hominibus Receptum et placitum recipientes. Charta ann. 1103. ex
Tabular. Cluniacensi : Donavit et omnino finivit Deo et B. Petro ad locum Cluniacum
unum Receptum, quem in Cavariaco exigebat. Tabular. Conchense in Ruthenis ch.
24 : Et in uno quoque vicariali manso unum Receptum cum 4. Militibus, et uno
serviente. Passim in hoc Tabulario. Charta Amedæi Com. Sabaudiæ ann. 1143. in
Histor. Sabaudica pag. 34 : Retento Receptu suo et justis consuetudinibus, quæ ad
Comitatum pertinent. Alia ibidem pag. 41 : Præterea dictum est, ut omni
prorsus alio gravamine remoto, Comes Receptum, venationes Aulonii et Murerii, sicut
antea, accipiet. Adde pag. 39. Tabularium Monasterii Regulæ : Locum illum
ab omni censu absolvit, ut filii sui tantum defensores hujus loci existant et Receptum
ibi non quærant, et nisi Abbas ultroneus eis obtulerit panem, non comedant.
Tabula fundationis Monasterii S. Severi in Vasconia : Non in foro, aut in mercato
de pertinentibus ipsi sacratissimo loco, quisquam judicium capiat, vel in appenditiis
ejus... nec Receptum inde per vim, nec censum aliquem quærere præsumat. Tabular.
Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 45 : De istis vero curtibus, in unaquaque unum
Receptum teneat Abbas, in tali convenientia, ut nullum non et hominem Laïcum, et si
fecerit, quomodo monachi in suo revocent dominio. Tabularium Monasterii S.
Andreæ Viennensis : Et de alio beneficio ut post mortem patris Bernardi accipiamus
ab ipso Varnerio in mutacio pro sex annis 40. sol. unusquisque anno Kal. Maii unum
Receptum in Monasterium, etc. Tabularium Ecclesiæ Gratianopolitanæ sub Hugone
Episcopo ann. 1109. fol. 63 : Gotafredus Villicus S. Donati ante sacrum Corpus et
Sanguinem Domini, quod desiderabat accipere, gurpivit Domino Deo et Episcopo Hugoni
Gratianopolitano et successoribus suis sine ullo inganno illud prandium sive Recet, quod
per malam consuetudinem prædictus Gotafredus accipiebat ab hominibus Episcopi pro decima
de condaminis Comitis. Fol. 72 : Habuique pro prædicta vinea ab Episcopo
Hugone 20. sol. et 4. den. et 3. eminas ordei, et Recetum de pane et carne et vino mihi
et filio meo Stephano et filiabus meis. Fol. 89 : Debent inde unoquoque
anno unum Receptum Episcopo et sociis suis cum equitaturis. Tabular.
Celsinianense : Debet 2. sextarios de siligine, et 1. sextarium de civada, et 18.
denar. Podienses, et Recetum de pisce et carne, et 1. sext. vini. Tabularium
Eleemosynæ S. Pauli Viennensis : Quandam vineam,... et 1. Receptum, et 1. eminam siliginis, etc. Occurrit
etiam in Notitia sub Francone Episc. Paris. in Minore Pastorali ejusd. Ecclesiæ ch. 95. in
Tabular. Prioratus Dominæ in Delphinatu passim, etc. Charta ann. 1309. in 9. Regesto
Philippi Pulchri Regis Franc. ch. 27. ex Tabulario Regio : C'est à savoir en
complans, en garcages, en gardes, en Receps, en ventes, en rentes, etc. Adde
Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 875.Nihil in eadem abbatia ego..... retinendo,
exceptis his consuetudinibus, cc. solidis.... uno Recepto Comitis
Pictaviensis.... et justitia panis et vini, cum in hanc villam venerit.
Sententia ann. 1163. ex libro viridi Episcopatus Massil. : Recetum in festivitate
S. Stephani Episcopum facere Canonicis jussimus..... in precipuis autem festivitatibus
Natalis Domini, Apparitionis, Ramispalmarum, Cene Domini, Pasche..... Episcopus, duobus
se comitantibus in canonica comedat, et ei honorifice serviatur. Transactio ann.
1165. ibidem : Decrevimus, ut castrum de Albania cum suis pertinentiis Vicecomites
ab Ecclesia et ab Episcopo et Canonicis in feudum et fidelitatem deinceps habeant, et
pro eodem feudo in Natale Domini et in Pascha duos Recetos facient, et in predictis
diebus totum refectorium, cum omnibus hominibus qui in canonica fuerint..... honorifice,
sicut in tantis festivitatibus expedit, procurabunt. Eadem fere leguntur in
Homagio, quod pro dicto castro de Albania Episcopo Massiliensi ann. 1177. præstitit Hugo
Gaufridi, ibidem. Passim occurrit vox Recetumvel
Recetus, pro refectione in Archivio laudato, et alibi. In Rotulo sæculi
Receptusaut
Recetus, ut et in Chartulario Camalariensi diœcesis Aniciensis ;
Receptumvel
Receptusin Statutis S. Claudii pag. 74. 77. 79. 84. et alibi. Ex iis emendanda procul dubio Bulla Anastasii IV. PP. ann. 1153. inter Instrum. Ecclesiæ Massil. tom. 1. novæ Gall. Christ. pag. 112. col. 2. ubi legitur :
Castrum Albaniæ,
et duos Rocetos pro eo in Natale Domini et in Pascha. Corrigo Recetosex Transactione ann. 1165. mox laudata. Hinc evanescit conjectura Glossatoris, qui suspicatur
Rocetosesse
Rocheta, quibus utuntur Episcopi, nostris
Episcopus (habeat) tres solidos pro sinodo et Receutum, sicut habere
solebat. Infra pro Hospitium:
Episcopus habeat synodum tantum et hospitium. Vide Hospitium.Viva
voce proclamantes, quod non debent Episcopalem Receptionem facere apud S. Marcellinum,
quæ Capella est, non vicus publicus : exenia vero et servitium se dare debere aliis in
locis dixerunt. Chron. Andrense pag. 612 : De procurationibus, de
Receptionibus, de vestibus et aliis rebus indebitis, totum quitum clamo. Charta
Willelmi Comitis Cabilonensis Receptionem quoque
plenariam apud Tolonum semel in anno, quam quærebam, si quando ad clamorem Prioris et
Ecclesiæ Paredi pro damnis Ecclesiæ illatis cum armata manu super aliquem vicinorum
pergere me oportuerit. Charta ann. 1214. apud Ughellum tom. 2. Ital. Sacr. pag.
649 : Omni anno unam charitativam Receptionem nobis dare debeatis, etc.
Ecclesiam S. Mariæ de Belloloco annuum censum
decem solidorum et tres Receptiones pro Abbatissa sive
Priorissa.Præterea Receptam quam Raimundus habet ab illo in Ecclesia de
Varva concessit illis, si canonici laudem Raimundi, vel hæredum suorum habere
possent. Vide Marcam lib. 3. Histor. Beneh. cap. 8. 11. lib. 5. cap. 4. § 1. cap.
5. § 2.Cum his quoque eulogias, quas ex parte Ecclesiæ ipse
Theodoricus et antecessor ejus consueverant accipere, simul contradidit : videlicet
porcum 1. anni, denarios xii. et xii. panes, et tria Receptacula
in anno.Racroc de nocesnuncupatur ; qua tamen voce proprie significatur Convivium, quod nuptiarum die vel postero, aut in festivitate patroni alicujus ecclesiæ sit. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 504 :
Icellui suppliant et autres personnes s'en revenoient du Racroc d'unes noces, qui
avoient esté en la paroisse de Douville du val de Saenne. Aliæ ann. 1381. in
Reg. 120. ch. 154 : Apres icellui mariage fait, il eust en l'ostel d'iceulz mariez
une feste ou assemblée de gens, que l'en dit ou païz (de Caux) Racroc,... à
laquelle feste ou assemblée furent et souperent lesdiz supplians. Aliæ ann.
1409. in Reg. 164. ch. 191 : Le dimanche ensuiant la feste d'icelles nopces, que
l'en appelle Racroq, fut et y eust plusieurs des amis d'un costé comme d'autre.
Denique aliæ ann. 1415. in Reg. 168. ch. 394 : En laquelle ville de Bellenzes
estoit lors la feste ou rebont ou Racroc de la feste dudit lieu. Regard, eodem
significatu, usurpatur, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 106. ch. 207 : Comme le
suppliant feust alez veoir la feste du Regart, qui se faisoit en l'hostel du prevost des
marchands (de Paris) d'une sienne fille, etc. Rursum in aliis ann.
1403. ex Reg. 158. ch. 281 : Comme icellui Robin feust alé en l'ostel de Henry
Ernault, au Regard de la femme Guillaume Ernault sa sœur, ot icellui jour assemblé
plusieurs personnes pour aler avecques lui oudit Regard, pour faire bonne chiere, selon
la coustume du païs. Neque aliud sonat vox Request, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 19 :
En laquelle ville de Vailly se faisoit et tenoit le
Request des noces de Gile Pochart. Ut et Rigolet, in aliis ann. 1392. ex Reg. 144. ch. 49 :
Auquel Droyn il fu demandé se il vendroit au Rigolet d'unes
nosses, etc.Receitvero dictum Jus pastus, quod pecunia aliquando redimebatur. Charta ex Tabul. S. Mich. in Eremo ann. 1270 :
Ne soyent tenus (lesdiz religieux) payer Receit ou vinote, ne
tenus de payer ou
faire aucun prouffit ou aucune aide ou mariage ou mariages de nous filhs.
Recelloite, pro Reception, apud Matth. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 681 :
Lesquels (duc et duchesse de Bourbon) quand ils ouirent ces
nouvelles, en furent fort joyeux, et firent audit Jean Boudaut de grands honneurs et
Recelloite.Receptumdare, seu pastum. Tabularium prioratus de Domina in Delphinatu fol. 54 :
Et propter hoc debet Recipere monachos in refectorio de pane et vino, et
fabis et piscibus, et pimento, in festivitate omnium Sanctorum. Vide
Receptare.bonam receptam, dicunt, translatione a medicorum pharmacis petita. Capitula Caroli Calvi tit. 21 :
Iste meus carissimus nepos cum dilectissimo fratre
meo Hludovico parabolavit, et tale Receptum et consilium invenit.Clementia comitissa Domni-Martini querelata
est et ex antiqua consuetudine clamavit, dominum Domni-Martini habere refugium et
Receptum Tremblei in ipsa firmitate, si forte eum exterritum hostes sui imminentes
sequerentur et fugarent. Alia Petri archiep. Lugdun. ann. 1312. ex Cod. reg.
5186. fol. 16. r° : In feodum ligium a nobis et ecclesia Lugdunensi recepit domum
fortem de Lurciaco, cum Recepto dictæ domus et cum ingressibus et egressibus dictæ
domus. Vide Receptus.- P. n. of recipio, an engagement, obligation, guaranty: satis (est factum) nostro recepto: receptum intervertit.
-
…regem reduceret impulisti. non patitur mea me iam fides de Gabinio gravius agere. quem enim ex tantis inimicitiis receptum in gratiam summo studio defenderim, hunc adflictum violare non debeo. Quocum me si ante Cn. Pompei auctoritas…
Cicero, pro Rabirio Postumo
-
…iudices, optatum illud est, in hoc reo finem accusandi facere, cum et populo Romano satis factum et receptum officium Siculis, necessariis meis, erit persolutum ; deliberatum autem est, si res opinionem meam quam de vobis…
Cicero, in Verrem
-
…nuntiat. Domitius per se circiter xx cohortes Alba, ex Marsis et Paelignis, finitimis ab regionibus coegerat. Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, dilectumque institui iubet. ipse unum diem ibi…
Julius Caesar, Civil War
-
…inferioribus locis constiterat, tamen summa in iugum virtute conititur, atque inter duas acies perequitans commodiorem ac tutiorem nostris receptum dat. ita vario certamine pugnatum est. nostri in primo congressu circiter lxx ceciderunt, in his Q .…
Julius Caesar, Civil War
-
…nisi erant auctores facti nomenque dederant qui erant rerum capitalium condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa venerant. id autem ut esset faciundum, non ademptione…
Cicero, de Domo sua
-
…exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi…
Julius Caesar, Civil War
-
…Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat. Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad…
Julius Caesar, Gallic War
-
…te desiderata erant sum complexus fecique quod saepe liberales venditores solent, ut, cum aedes fundumve vendiderint rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte et loco positum esse videatur ; sic tibi nos ad id…
M. Tullius Cicero, Topica
-
…; tertia vacabat ad incursum atque impetum militum relicta. si proelium committeretur, propinquitas castrorum celerem superatis ex fuga receptum dabat. hac de causa constituerat signa inferentibus resistere, prior proelio non lacessere. Acies erat Afraniana duplex legionum…
Julius Caesar, Civil War
-
…L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertos tolerabilis censes civitati fore aut isto…
Cicero, Philippicae