Aba
Aba . (or Abas), ae, m., v. Aga.
Aba, (16) æ, m. , mont dʼArménie : Plin. 5, 83.
Abaidem est ac
coloniain Traditionibus Fuldensib. Lib. 2. Trad. 21 :
Novem trado colonias, hoc sunt Hobunnæ, integras cum omnibus
abjacentiis. Sunt autem Aba, Hobunna, Hoba, Hova, Oba, Huba, voces ejusdem significationis et originis scilicet à Germanico
Haab, possessio, bona, hæreditas, vel a Saxonico
Habban, habere, possidere. Charta Ricardis Augustæ pro Stivagiensi Monasterio inter Probationes historiæ Tullensis pag. 7 :
Ecclesiam de
Filgossen cum alodis in quo sita est Ecclesia, et quinquaginta duas Abas, cum vineis,
terris, pratis ad hoc idem monasterium quod dicitur Stivagium pertinentes.
Diploma Ludovici Pii à Mabil. relatum tom. 4. Analect. pag. 470 : Venerabilis abbas
Tatto.. dedit Ratulfo presbytero cappellano nostro... in beneficium diebus vitæ suæ in
loco qui dicitur Huroldis hova sex Abas vestitas sub integritate earum. Plura
vide in Huba
Nulli liceat alium puro nomine
appellare : sed priores, juniores suos fratres nominent ; juniores autem, priores suos
Nonnos vocent, quod intelligitur paterna reverentia, etc. Sic junior seniorem
aut parentem voce Abavox Hebraicæ originis ab
aba, fratrem affari. Ausonius in Epist. 1. patrem alloquens ait :
Nam supparis ævi Sum tibi ego, et possem fratris Abare vice. Hunc versum ita restituere Scaliger et Vinetus ex pervetusto et optimæ notæ
Ausonii codice ; in vulgatis enim est, fratris habere vice. Scaliger animadversionem firmat suam hac ratione : ut a
lallo lallare, a pappa pappare, sic ab
aba abare.