Aquae
vel, una ex purgationibus vulgaribus, quas
Judicia Deiappellabant : qua criminis alicujus suspectus, vel de gravi aliquo facinore delatus, in aquam demergebatur
Hludovicus Hludovici Regis filius, decem homines Aqua Calida, et decem ferro
calido, et decem Aqua Frigida ad judicium misit coram eis, qui cum illo erant,
petentibus omnibus, ut Deus in illo judicio declararet, si plus per rectum ille habere
deberet portionem de regno, quam Pater suus dimisit ex ea parte, quam cum fratre suo
Carolo per consensum illius et per sacramentum accepit : qui omnes inlæsi reperti
sunt. Wibertus in Leone IX. PP. cap. 2 : Utrum integre reddidissent rerum
suarum decimationem sub judicio Aquæ Frigidæ perscrutabantur. Charta fundationis
Abbatiæ S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 8 : Tandem complacuit
illis judicium facere in Aqua Frigida, etc.
Cum Aqua Frigida ad judicium Dei exire, apud Hincmarum in Opusculo 55.
Capitul. cap. 43. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 101 : Vere judex aliter noverit,
nisi hoc quod judicaverit ad verum, traxerit per sacramentum, et per batayam, vel per
judicium Aquæ Frigidæ, vel Calidæ. Charta Ildefonsi Regis Aragon. ann. 1187. pro
libertatibus villæ Amiliani, in Regesto Ludovici Hutini Regis Franc. pag. 7 : Item
ille, adversus quem maleficium factum fuerit, vel proditio, si alium accusaverit, de quo
aliqua suspicio sit Curiæ, accusans præstabit sacramentum de calumnia, quod credit illum
accusatum forefactum, de quo eum accusat, fecisse, et exinde accusatus recipiet judicium
Aquæ Frigidæ. Constitutio Jacobi I. Regis Aragon. : Si quis intra hanc
prædictam pacem Domini, aliquod malum alicui fecerit, in duplum ei componat, et postea
per judicium Aquæ Frigidæ treugam Domini in Sede sancti Petri emendet. Charta
Communiæ Tornacensis ann. 1187 : Si aliquis super alicujus morte fuerit accusatus,
et per legitimos testes illum occidisse probari non poterit, judicio Aquæ Frigidæ
innocentiam suam probabit. Idem statuitur de eo, qui de noctealiquem
armis molutisvulneraverit. Apud Gregor. lib. 5. Decret. cap. 8. Presbyter de homicidio infamatus,
judicio Aquæ Frigidæ suam innocentiam probasse
dicitur. Adde Wibertum in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 1.probationis vulgarisspeciem
Aquæ Judiciumnude crebro appellant veteres Tabulæ et Scriptores. Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1200. pro Universitate Parisiensi contra Præpositum Parisiensem :
Nisi forte elegerit (idem Præpositus) Parisiis publice Aquæ subire
Judicium, in quo si ceciderit, damnatus erit ; si liberatus, nunquam Parisiis, vel
alibi, in terra nostra Præpositus noster, vel Ballivus erit. Ita usurpant Leges
Forestarum Canuti Regis cap. 13. Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 15. 16. Statuta
Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 7. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Decreta Ladislai
Regis Hungariæ lib. 1. cap. 28. lib. 3. cap. 1. Chronicon Flaviniacense pag. 244.
Gervasius Dorobernensis pag. 1590. Historia Vezeliacensis lib. 4. Bracton. lib. 3. tract.
2. cap. 15. § 2. Adde Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 864. Aqua Judicialisdicitur in Tabulario Angeriacensi fol. 30 :
Judicium Aquæ Exorcizatæ,apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 16. Interdum tamen
aquænomine utramque, et
frigidam, et
calidam, intelligi posse non diffiteor, ut in
Cum
omni libertate et plena justitia, videlicet cum banno et sanguine, Aqua et duello, et
aliis hujusmodi libertatibus. Hic enim tam Judicium aquæ frigidæquam
calidæintelligi potest.
Et quoniam... ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et
Jordanis baptisma designans interpretatur Rivus judicii, quo Princeps mundi mendax, et
pater ejus, foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota
investiganda invenerunt Judicium Aquæ Frigidæ. In quo aquæ frigidæ Judicio, ad
invocationem veritatis, quæ Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis,
super quas vox Domini Dei intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquæ naturam
humanam per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio
infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam,
etc. Idem ad Hildegarium Episcop. Meldens. pag. 676 : Solertia
Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et
frequentavit Judicium, quod fit per Aquam, quodque sub Noë factum fuerat in Arca fidei,
liberans innocentes et condemnans noxios. His consentanea habent Orationes ipsæ,
quæ a Sacerdote pronunciabantur in exorcismo aquæ frigidæ, de quibus mox.frigidæexamine, nocens ac reus supernatat, innocens in imum delabitur, ut ex Hincmaro colligitur. Ita etiam Orationes in adjuratione aquæ a Sacerdote facta :
Ut si de hoc furto scisti, aut vidisti, aut
bajulasti, aut in domum tuam recepisti, aut consentiens, aut consentaneus exinde fuisti,
aut si habes cor incrassatum vel induratum, evanescat cor tuum, et non suscipiat te
aqua, neque ullum maleficium contra hoc prævaleat, sed manifestetur. Iisdem
infra ferme similia habentur. Novum ac mirabile signum in eis ostendere
digneris, ut innocentes de crimine furti, vel homicidii, vel adulterii, aut alterius
nævi, cujus examinationem agimus, more aquæ in se recipiant et in profundum
pertrahant : conscios autem-hujus criminis a se repellant atque rejiciant, nec
patiantur recipere corpus, quod ab onere bonitatis evacuatum ventus iniquitatis
allevavit. Ibid. ex alia oratione : Ut nullomodo suscipias hos homines
illos, si in aliquo sunt culpabiles de hoc, quod illis obicitur, scilicet aut per
opera, aut per consensum, vel per conscientiam, seu per ullum ingenium ; sed fac eos
super te natare, et nulla possit esse contra te causa facta aut ullum præstigium
inimici, quod illud possit occultare.Sed in Aquæ
Frigidæ Judicio, non constare videtur, quod innoxii submerguntur, aqua, (f.
aquam) culpabiles supernatant. Historia Vezeliacensis lib. 4. extremo :
Sequenti die adducti sunt illi duo, qui videbantur revocati ad Judicium examinis
Aquæ, quorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est : alter porro remersus in
aquam fere omnium ore damnatus est. Et infra : Iterum ipso petente ad Aquæ Judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua
receptus est. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14. de quodam fure :
Ineffabili commento gazophylacium prorupit, et copiosius aurum gemmasque tulit.
Quibus tultis, celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis Matriculariis
injectus est, superque natando convictus, cum quo et alii primi damni cognitores, quorum
alii furcis illati, aliis vero parsum. Idem Scriptor capite 26. de quibusdam
hæreticis : At quia talium est negare, et semper hebetum clam corda seducere,
addicti sunt Judicio Aquæ Exorcizatæ... Dixi ad Episcopum : Quoniam testes absunt, cœpto
eos addicite judicio... Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra
sumpserunt : Corpus et Sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto
piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus, vir fide integerrimus, qui ut non
subjicerentur judicio, eorum promissa respuerat, ad aquas procedunt. Episcopus cum
multis lacrymis letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit : inde sacramenta dedere, se
nunquam contra fidem nostram credidisse, aut docuisse. Clementius in dolium missus, ac
si virga supernatat. Quo viso infinitis gaudiis tota effertur Ecclesia, etc.
Hermannus Monachus de Miraculis S. Mariæ Laudun. cap. 28. de quodam fure : Ubi dum
servaretur, quadam nocte vas maximum aqua impleri, seque in eo ligatum fecit deponi,
tentare scilicet volens, utrum in aqua intus mergeretur, an supernataret ? Cum vero se
sine ulla dilatione vidisset ab aqua receptum fuisse, et ad vasis fundum pervenisse,
exhilaratus dixit, se nihil ultra timere ; sed sponte in aquam ingressurum fore.
Sed res, cum serio acta est, longe aliter successit, uti infra narratur. Statuta MS.
Caroli I. Reg. Sicil. cap. 114. ubi de lege paribili : Quant aucuns estoit accusez
d'aucun crime, dont il deust estre noyez, s'il n'estoit coupable, il ne pooit noyer :
mais ce n'est mie voir, car ce fesoit li banfices de l'air, qui le retient, non mie
autre chose. Adde Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 7. Sic et inventus in judicio
noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est Judicio examinandus quousque
inveniatur emendationis confessione probatus.Conligatur autem fune, qui examinandus in aquam demittitur :
... qui ob duas causas Conligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in
judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium rcceperit, ne in aqua periclitetur, ad
tempus valeat retrahi. Infra : Et hoc examinandus judicio, Conligatus in
aquam dimittitur, et Conligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum
absolvitur, aut usque ad purgationem Conligatus, judicio examinatur. Eadem habet
Opusculo 59. pag. 681. Denique Leges Æthelstani Saxonicæ cap. 23. Edit. Latinæ 30 :
Si aqua gelida faciunda est quæstio, ad sesquiulnam funis in aquam mergitor.
gelida, neque Phillipsius Hist. Jur. Anglos. § 55. inter ordalia, Anglosaxonibus usitata aquam frigidam recenset. Confer ejusdem Histor. Jur. Anglic. vol. 2. pag. 270.
cadebat, ut loquitur Charta allata Philippi Augusti,
perirevulgo dicebatur. Assisæ Henrici II. Regis Angliæ, apud Rog. Hovedenum, de eo qui
retatusfuerit de murtro vel latrocinio, etc. :
Eat ad judicium aquæ, et si Perierit, alterum pedem amittat. Et apud Northamtune
additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, et
regnum abjuret. Idem Hovedenus pag. 566 : Sed quia judicio aquæ Perierat,
etc. Et pag. 804 : Donec judicio aquæ vel ferri se mundaverit, et, si
Perierit, suspendatur. Gervasius Dorobern. in Chron. ann. 1195 : Ibique
per ministros Regis judicio aquæ mundati sunt, vel Perierunt.Benedictiones aquæ judiciiindigitat Gilbertus Lunicensis Episcopus, de usu Ecclesiastico, apud Laudatos Scriptores legere cuivis promptum sit. Ita autem se habent :
Cum hominem vis mittere ad judicium aquæ
frigidæ ob comprobationem, ita facere debes : accipe illos homines, quos vis mittere in
aquam ; adduc eos in Ecclesiam, et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam, et fac
eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicent,
interroget Sacerdos cum adjuratione ista, et dicat : adjuro vos homines per Patrem et
Filium et Spiritum sanctum, et per Christianitatem, quam suscepistis, et per S.
Trinitatem, quam docuistis, et per istas sanctas reliquias, vel sanctam venerationem,
quæ in ista Ecclesia sunt, ut non præsumatis accedere ad hoc sanctum altare, nec istam
sacram Communionem accipere ullo modo, si hanc causam vestræ reputationis (hoc est illa
vel illa) fecistis, aut scitis, quis hoc egit. Si autem tacuerint, aut nullam
professionem inde dixerint, accedat Sacerdos ad altare, et more solito communicet :
postea vero communicet illos, qui in aquam mittendi sunt. Cum autem communicat, dicat
Sacerdos ad altare : Corpus hoc et Sanguis Domini nostri Jesu Christi sit vobis ad
probationem hodie. Expleta Missa, accipiat Sacerdos Crucem et Evangelium, et incensum,
et pergat ad locum destinatum cum aspersione aquæ benedictæ ubi probentur. Et cum
venerit ad ipsum locum, det illis hominibus bibere de aqua benedicta. Cum autem dederit,
unicuique dicat : Hanc aquam dedi vobis ad probationem hodie. Postea conjuret aquam, ubi
illos mittere debet, dicens ita : Adjuro te, aqua, etc. Post conjurationem autem aquæ,
exuat eos vestimentis suis (et induat eos vestimentis de Exorcista, et alliget in eis
singulariter sinus rectæ consuetudinis) faciatque eos osculari Evangelium et Crucem, et
posthac aspergat super unumquemque ex ipsis de ista aqua benedicta, et dicta
adjurationem sequentem, et projiciat
eos statim singulariter in ipsam aquam. Hæc autem omnia facere debet
jejunus ; et neque illi antea comedant, neque ipsi, qui eos mittant. Sequitur
exorcismus, etc. Hactenus Ordo ad exorcismum aquæ frigidæ, cui consonant Leges
Æthelstani Saxonicæ § 23. Codex vero MS. quem laudat Mabillonius, hæc subdit : Hoc
autem judicium creavit omnipotens Deus, et verum est ; et per domnum Eugenium
Apostolicum inventum est, et omnes Episcopi, Abbates, Comites, seu omnes Christiani per
universum orbem eum observare studeant, quia multis probatum est, et verum inventum est.
Ideo enim ab illis inventum est et institutum, ut nulli liceat super altare manum
ponere, neque super reliquias vel Sanctorum corpora jurare.
conjuratoribus.
Examen aquæ frigidæ.
Quando Romani propter invidiam tulerunt Domino Leoni Papæ oculos et linguam propter
thesaurum S. Petri, tunc venit ad Imperatorem Karolum, ut eum adjuvaret de suis
inimicis. Tunc Imperator reduxit eum Romam, et restituit eum in locum suum, et thesaurum
supradictum non potuit invenire nisi per istud judicium. Quod judicium fecerunt beatus
Eugenius et Leo et Imperator, ut Episcopi et abbates et Comites firmiter teneant et
credant, quia probatum habuerunt illi sancti viri, quia illud invenerunt. Cum volueris
hominem mittere ad examen aquæ frigidæ, apprehende illos, quos vis examinare, et duc eos
ad Ecclesiam, etc.Incipit ordo ad Judicium faciendum. Si aliquis de furto reprehensus fuerit, ipseque
hoc fecisse se negaverit ; die Martis ad vesperas causa purgandi se se perducatur ad
ecclesiam laneis indutus vestibus et nudis incedens pedibus ; ibique in ecclesia,
videlicet usque ad diem Sabbati cum legalibus custodibus commoretur, triduanum
faciens jejunium, in pane videlicet azymo puri ordei, et aqua, et sale, et cressone
aquatico : mensura autem ordei sit quotidie talis, qualem apprehendere potuerint duæ
manus insimul junctæ, et quantum pugillus capere poterit de cressone, et quantum
salis ad hoc sufficiat. In his autem tribus diebus matutinas et missam cum horis ad
dies pertinentibus audiat, et exquiratur ne aliquod maleficium super se habeat. Die
vero Sabbati missam sic sacerdos incipiat.
Missa.
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum : fac cum servo tuo
secundum misericordiam tuam. Ps. Beati immaculati. Gloria.
Oratio.
Absolve, quæsumus, Domine, delicta famuli tui, ut a peccatorum
suorum nexibus, quæ pro sua fragilitate contraxit, tua benignitate
liberetur, et in hoc judicio, prout meruit, tua justitia præveniente, adversitatis
censuram invenire [Ordo Dunstani.] mereatur. Per Dominum, etc.
Lectio libri Levitici.
In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens : Ego sum
Dominus Deus vcster : non facietis furtum, non mentiemini, etc. usque ad hæc
verba : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Levit.
19. a V'. 11. ad 15. In ordin. Dunstani ante Graduale : Item alia lectio
Epistol. beati Paul. Apost. ad Ephes. cap. 4. V'. 23. ad
28.
Graduale.
Propitius esto, Domine, peccatis nostris, ne quando dicant
Gentes : Ubi est Deus eorum. V'. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et
propter honorem nominis tui. Domine, libera nos.
Alleluia. V'. Deus judex justus, fortis et patiens,
numquid irascetur per singulos dies ?
Lectio S. Evangelii sec. marcum.
In illo tempore : Cum egressus esset Jesus in via, procurrens
quidam genuflexo ante eum dixit ei : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam
percipiam, etc. usque ad hæc verba : habebis thesaurum indeficientem in
cœlo, et veni, sequere me. Marci 10. a V'. 17. ad 21.
Offertorium.
Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet
eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
Secreta.
Intercessio sanctorum tuorum, Domine, misericordiæ tuæ munera
nostra commendet : ut quia merita nostra non valent, eorum deprecationibus
indulgentiam valeat obtinere. Per, etc.
Præfatio.
Æterne Deus, qui non solum peccata dimittis ; sed ipsos etiam
justificas peccatores, et reis non tantum pœnas relaxas, sed dona largiris et
præmia, cujus nos pietatem supplices exoramus ut famulum N. tuum non de præteritis
judices reatibus ; sed hujus culpæ veritatem expectantibus insinues ; quatenus in
hoc populus tuus præconia nominis tui efferat, et te vitæ præsentis et perpetuæ
auctorem agnoscat. Per Christum Dominum nostrum.
Post orationem Dominicam, antequam dicatur : Pax
Domini, dicat sacerdos hanc orationem super eum, qui aquæ judicio
probandus est : Deus, de quo scriptum est, quia justus es, et rectum judicium tuum,
fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, ut non de pristinis judicetur
reatibus, sed in hoc, prout meruit, tua benedictione præveniente, veritatis
subsequatur judicium. Amen. Et quia justus es et amator justitiæ, et a cujus vultu
videtur æquitas ; fac in conspectu populi tui ut nullis malorum præstigiis veritatis
tuæ fuscentur examina. Amen. Petitiones nostras, Domine, placatus intende, et
culparum omnium præteritarum huic veniam clementer tribue ; et si culpabilis est de
hoc furto, tua larga benedictio non ei ad suffragium, sed hujus culpæ nobis ad
insinuandam veritatem proficiat. Amen. Quod ipse præstare dignetur qui cum Patre et
Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Adjuratio ante perceptionem Corporis Domini.
Adjuro te N. per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et per
christianitatem, quam in baptismo suscepisti, et per sanctam Trinitatem, et per
sanctum Evangelium, et per sanctas Reliquias, quæ in hac ecclesia, vel in toto mundo
continentur, et per illum sanctum baptismum quo sacerdos te regeneravit, ut nullo
modo præsumas hoc sacrosanctum Corpus Domini accipere, neque ausus sis ad hoc
sanctum altare accedere, si hoc furtum fecisti, aut consensisti, aut scis qui hoc
egerit.
Si autem tacuerit et nulli hoc dixerit, vertat se sacerdos ad
altare, et sumat sacrificium in semetipso. Postea vero communicet eum, qui aquæ
judicio probandus est, ita dicens : Corpus Domini nostri hoc et Sanguis Christi sit
tibi ad probationem hodie.
communio.
Justus Dominus et justitias dilexit ; æquitatem vidit vultus ejus.
post communionem.
Perceptis, Domine Deus noster, muneribus sacris, te suppliciter
deprecamur, ut hujus participatio sacramenti et a propriis reatibus nos indesinenter
expediat, et in hoc famulo tuo veritatis sententiam declaret. Per, etc.
Ita missa expleta, homo prædictus in ecclesia exuatur non solum
laneis vestibus, verum etiam femoralibus, et accingatur circa renes novo panno
lineo, ne pudenda ejus videantur, cooperiaturque ad horam, sive tempus, pallio vel
coppa propter frigus ; et sic ad lacum aquæ cum processione et letania ducatur,
donec dicatur Agnus Dei, usque Miserere
nobis . Lacus autem aquæ duodecim pedes mensuratos habeat in
profunditate, viginti vero circumquaque in latitudine, et usque ad summum aqua
impleatur : in tertia vero parte foveæ fustes fortissimi cum cleta fortissima
ponantur desuper, ad sustinendum videlicet sacerdotem aquam benedicentem, et judices
desuper assistentes, et hominem intraturum in aquam, cum duobus vel tribus hominibus
eum ibidem demittentibus.
incipit benedictio aquæ.
Deus judex justus, fortis, autor et amator pacis, patiens et multum misericors, qui
judicas quod justum est, et rectum judicium tuum, qui respicis terram et facis eam
tremere, tu Dominus omnipotens, qui per adventum filii tui Domini nostri Jesu
Christi mundum salvasti, per ejus passionem genus humanum redemisti ; hanc aquam
benedicere et sanctificare dignare, et præsta, clementissime Pater, dominator
omnipotens, ut si quis innocens de hoc furto in hanc aquam corpus suum applicare
voluerit, confestim ab ista aqua in tuo nomine atque virtute sanctificata
suscipiatur et salvus, præstante Domino nostro, permaneat ; et sicut filios Israel
eductos de Ægypto in transitu rubri maris salvasti, et Susannam de falso crimine
liberasti : sic corpus innocentis, omnipotens Deus, ab omni læsione insaniæ
(f. infamiæ) Ordo Dunstan. læsionis insanie. salvare
dignare. Quod si aliquis culpabilis vel noxius de hoc furto corde tumido induratoque
pectore vel superba mente reus de hoc furto in hanc aquam corpus suum apponere
voluerit ; tu Deus
omnipotens, tua pietate et rectissimo judicio tuo declarare et
manifestare digneris ; et jube ut ab aqua hac non excipiatur ; sed videntibus
famulis tuis rejiciatur, ut anima ejus per pœnitentiam salvetur : et si ille nocens
vel reus per aliquod maleficium, vel per herbas, vel per causas diabolicas cor suum
induraverit, et peccatum quod fecit confiteri noluerit, tua dextra, quæsumus,
Domine, declarare dignetur. Per, etc.
alia oratio.
Deus innocentiæ restitutor et amator, qui autor pacis es et
judicas æquitatem, humilibus te rogamus precibus, ut hanc aquam ordinatam ad
justitiam et examinationem cujusqumque dubietatis benedicere, et sanctificare, atque
superna virtute tua perlustrare digneris : ita ut si innocens de hoc furto. unde
purgatio quærenda est, in hanc aquam tua benedictione sanctificatam corpus suum
immittere voluerit, tua benignissima miseratione confestim ab ista excipiatur aqua
et postmodum illæsus appareat. Si autem culpabilis aut reus contempserit, et quasi
temptator judicium tuum adierit ; aut per herbas, vel per quæcumque temptamenta seu
molimina moleficiosa peccata sua confiteri noluerit, sed defendere inflatus per
aflictorem [Ordo Dunstan. Afflatorem] malitiæ
contra examen veritatis tuæ : justissime et misericordissime Domine Deus, ad hoc
virtus tua, quæ omnia superat cum veritate quæ permanet in seculum seculi,
declaretur, ut reus de hoc furto ab ista aqua tua virtute rejiciatur : quatenus
justitiæ tuæ non dominetur iniquitas, sed veritati subdatur falsitas, et ut cæteri
hoc videntes ab incredulitate sua, te miserante, liberentur. Per, etc.
Postea jurent sacramenta et accusans et defensor, quasi duellum
ingressuri jurent ; et connectantur insimul manus repressi sub flexis poplitibus ad
modum hominis in campum artum intrantis. Deinde vero corda quadam, quæ eum tanere
queat, circa lumbos alligetur ; atque in corda ad largitudinem longioris capilli
fiat nodus ; et sic in aquam suaviter, ne aquam commoveat, demittatur. Si vero usque
ad nodum demersus fuerit, extrahatur ceu salvus ; sin autem, quasi reus a videntibus
æstimetur.
Adsciscunt sibi Presbyteros,
qui animas hominum carissime vendant, feminas nudatas aquis immergi impudicis oculis
curiosi perspiciant, aut grandi se pretio redimere cogant.
Et postea per judicium aquæ frigidæ trevam Domini in Sede
sanctæ Eulaliæ emendet. Præterea in Statutis Calomanni Regis Hungariæ lib. 1 :
Judicium ferri et aquæ in aliqua Ecclesia fieri indicimus, nisi in Sede Episcopi
et majoribus præposituris. Vide Guillelm. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. in
Append. pag. 20.Quando qui putatur et qui est noxius, in
aquam examinandus dimittitur a dimittentibus secundum quandam formam baptismatis Dominus
invocatur, quatenus veritas unde requiritur, demonstretur, et tenebras ignorantiæ nostræ
inluminare dignetur, ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens
sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui
examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione
confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, etc. Idem opusc. 39 :
Aqua frigida, sicut et in baptismate, sacratur. Guibertus lib. 3. de Vita
sua cap. 14 : Celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis matriculariis
injectus est. Et cap. 16 : Addicti sunt judicio exorcizatæ aquæ.
Infra : Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra
sumpserunt : Corpus et sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto
piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus... ad aquas procedunt. Episcopus cum multis
lacrymis Letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit. Inde sacramenta dedere, se nunquam
contra fidem nostram docuisse aut credidisse, etc. Denique Durandus lib. 4.
Ration. cap. 4. n. 10. ait, quatuor esse genera aquæ benedictæ, atque in iis primam recenset
Aquam, in qua fit judicium purgationis, quæ, inquit, in usu non est. Sed prohibitum tandem in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. PP. cap. 18. ne ullus Clericus aut Sacerdos
purgationi aquæ ferventis, vel frigidæ, seu ferri
candentis, ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendat.Judicium aquæ frigidærusticos ac infimæ conditionis homines spectasse colligimus ex Legibus Scoticis, seu Regiam Majestatem, lib. 4. cap. 3. § 4. et Glanvilla lib. 14. cap. 1 :
Tenetur accusatus se purgare per Dei judicium,
scilicet per ferrum calidum, si fuerit liber homo, vel per aquam si fuerit Rusticus,
secundum diversitatem conditionis hominum. His consentit Hincmarus Remensis tom.
2. pag. 543 : Ut si præfati sui homines, quia non liberæ conditionis sunt, aut cum
aqua frigida, aut cum aqua calida inde ad judicium Dei exirent, quid inde Deus
ostenderet mihi sufficeret. Conventus Alsaticus anno 1051. § 6. apud Goldastum :
Plebeius autem et minoris testimonii Rusticus aquæ frigidæ se expurget
judicio.Inter quos quidam Nobilis et dives captus fuit,
nomine Johannes Senex, qui cum per judicium aquæ se mundare non posset, obtulit Domino
Regi quingentas libras argenti pro vita habenda. Sed quia ipse judicio aquæ perierat
noluit Rex denarios illos recipere, sed præcepit eum suspendi in patibulo.
Narrat præterea Conradus Abbas Urspergensis Welphonem quemdam Comitem sub Conrado II. Imp.
judicio aquæ frigidæ innocentiam suam probavisse. Id etiam firmat quod in
Præpositum Parisiensem statutum supra observavimus. Vide Gervasium Dorobern. ann. 1195.
pag. 1590.Accersitis militibus qui præsidebant, illum sacratum locum
precabar ut sanctum cum prædio venderent mihi. Illi vero resistebant nolentes vendere
locum francum et ab omni censu liberum. Super hac re iratus perhibebam locum in alodio
castri mei esse. Tandem complacuit illis judicium facere in aqua frigida. Ventum est
ad horam diei : nolens hujus rei victus videri, misi meam uxorem cum
meis filiis, cum episcopis et senioribus, atque cum principibus totius Vasconiæ et
vicinorum comitatuum, qui in circuitu terræ istius sunt, ego remanens castro. Cum vero
jam adesset hora, ut parvulus ab episcopo in aqua mergeretur,
etc.aquæ frigidæ judicium interdixit
Ludovicus Pius Imp. in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 31. Gerberga... tanquam
venefica, aquis præfocata est. Nithardus lib. 1. ann. 835. de eadem :
Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi præcepit. Adeo ut jam olim
maleficæ immersione examinarisolerent.Compendiosa certisque modis astricta defensio Probæ, ut loquuntur, aquæ
frigidæ, qua in examinatione maleficarum plerique judices hodie utuntur.
Alterum vero adversus ejusdem examinis usum scripsit ann. 1585. Hermannus
Neuvalds.Enim vero in modum subituræ judicium aquæ, ligata,
ab altissimo ponte Castri Salvaterra nomine projecta est in profundum torrentem... Illa
vero super undas profundissimi torrentis miseratione Domini, plusquam ter posset arcus
jacere sine mersione delata, consedit arenis, unde sui cum gaudio reportaverunt ad
propria. Hisce fere similia habet Gregorius Turonensis lib. 1. Miraculor. cap.
69. et 70. Ipsam Helenam
Constantini imperatoris matrem (esse) omnipotens Trinitas Deus... suis
dignatus ostendere famulis supplicatus, triduano jejunio, et consultus vulgari suo
judicio aquæ.Judicium ferventis Aquæ appellatur in Lege Frision. tit. 3. §
6. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 29. Examinatio Aquæ Ferventis, in Lege Wisigoth. lib. 6. tit. 1. § 3. et
in Lege Frision. tit. 3. § 4. Ad Examinationem Ferventis Aquæ Dei judicio probandus accedat, Ibid. § 5. Ad Aquam Ferventem se idoniare, in Lib. 4. Capitul. Caroli M. Append. 2. cap. 33.
Aqua Ferventi se expurgare, purificare, in cap. 15. 20. Caus. 2. qu. 5. Aqua
Bulliente se expurgare, apud Burchardum Episcop. Wormaciensem in Lege familiæ Judicium Aquæ Ferventis, apud Joannem Sarisberiensem Epist. 122. Agobardus lib.
contra judicium Dei cap. 1 : Jube ferrum vel Aquas Calefieri, quas inlæsis manibus
attrectem. Speculum Saxon. lib. 1. art. 39 : Vel ferrum candens manibus
portent, vel in aquam Bullientem Brachium usque ad cubitum imponant. Aqua
Calida, in Charta Ferdinandi Regis Castellæ æræ 1081. apud Yepeztom. 6 :
Quod si aliquis homo, qui sit de mandatione Regis, moratur in domo sancti Andreæ,
sit absolutus ab imperio Regis, et propter aliquam calumniam non faciat aliud judicium,
ni det quinque homines, qui sint digni Aqua Calida defendendi. Le Roman du RenardMS. :
Voir il n'ot oncques en moi part, En tel maniere, n'en tel guerre, Si que j'en feroie un juise, (judicium) De Chaude Yaüe, et de fer chaud. Vicarius ipsius feminæ ad judicium Aquæ Ferventis
exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio
regio... est restituta. Infra : Constat nimirum, ut inquiunt, quia in
Aqua Ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti, quia de igne Sodomitico
Lot justus, evasit inustus, et futurus ignis, qui præibit terribilem judicem, Sanctis
erit innocuus, et scelestos aduret, ut olim Babylonica fornax, quæ pueros omnino non
contigit, neque contristavit, vel quicquam molestiæ eis intulit ; sed vincula eorum
comburens, incendit quos reperit de Chaldæis ministros Regis, qui eam
succendebant.Cum homines vis mittere ad comprobationem Judicii Aquæ Calidæ, primum fac eos intrare cum omni humilitate in Ecclesia, et prostratis in
oratione dicat Sacerdos has orationes (quas prætermittimus) . His
orationibus completis surgatur pariter, et coram hominibus illis cantet Presbyter
Missam, et faciet ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam
communicet, interroget Sacerdos cum adjuratione, et dicat : Adjuros vos, etc. (ut
supra ubi de Aquæ frigidæ judicio) . Deinde imponatur ignis subter caldaria, et
dicat Sacerdos has orationes, quando ipsa aqua calescere cœperit, etc. et qui manum
mittit in aquam ad ipsum examen, dicat Orationem Dominicam, et signet se signaculo
Crucis, et festine deponatur ipsa aqua fervens desuper juxta ignem, et judex perpendat
ipsam lapidem inligatam ad mensuram N. infra ipsam aquam more solito, et sic inde
extrahat eam in nomine Domini ipse qui intrat ad examen judicii. Postea cum magna
diligentia sic fiat involuta manus sub sigillo judicis signata, usque in die tertio, quo
visa sit viris idoneis et æstimata. Quæ hic habentur de lapide inligato,
distinctius explicantur in Legibus Adelstani Regis : In aqua fervente accipiat homo
lapidem, qui per funem suspendatur in simpla probatione per mensuram palmæ, in tripla
autem unius ulnæ ; manus vero sigilletur, et aperiatur, ut supra diximus in
consecratione ferri. Nimirum lapis fune desuper alligatus in cacabum
demergebatur, quem reus extraheret, immissa in aquam ferventem manu, vel brachio.æno, vel
æneo, id est, cacabo, seu olla calefactam aquam igne supposito. Glossæ Græc. Lat.
Olla, æneum, miliarium. Hinc in Lege Salica tit. 55. § 1 :
Ad Æneum mallare : si quis ad
Æneum mallatus fuerit, et forsitan convenerit, ut ille qui admallatus est, manum suam
redimat, etc. Adde § 7 : Manum suam in Æneum mittere, in Pacto
legis Salicæ tit. 76. § 2. Ad Æneum fidem facere, in eodem Pacto tit. 59. § 1.
Pactum Childeberti et Chlotarii. § 4 : Si homo ingenuus in furto inculpatus, ad
Æneum provocatus manum incenderit, quantum inculpetur, furtum componat.
Gregorius Turonens. lib. 1. Miracul. cap. 81 : Factis rei veritas approbetur :
succendatur igni Æneus, et in ferventi aqua annulus cujusdam projiciatur : qui vero eum
ex ferventi unda sustulerit, ille justitiam consequi comprobatur. Adde lib. de
Gloria Confess. cap. 14. Leges Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 856 Si aquæ judicium fit, calefiat, donec excitetur ad bullitum, et sit alfetum
(caldarium) ferreum vel æreum, vel plumbeum, vel de argilla ; et si
anfeldthythe sit, (id est simplex accusatio) immergatur manus post lapidem
vel examen usque ad Wriste, (id est carpum) , et si triplex accusatio sit,
usque ad cubitum.
æneumveteres, alii
caldariamappellarunt. Lex Longobard. lib. 1. tit. 33. § 1
Si quis
servum alienum sine voluntate domini sui in sacramentum miserit, aut manum in Caldaria
mittere fecerit, etc. ubi Editio Heroldi Calderiam. Examen Caldariæ, in Usaticis Barcinonensibus cap. 46 :
Deinde quidquid jurent, per examen Caldariæ
demonstrent. Cap. 74 : Respondere debent Bajulis suis de eorum directis
per Calderiam, etiam sine judicio. Cap. 10 : Uxores rusticorum manibus
propriis per Calderiam... se expient. Caldaria judiciaria, in
Charta Gastonis Vicecom. Beneharn. ann. 1282. in hist. Beneharn. lib. 5. cap. 10. n. 2.
cap. 28. n. 4 : Concessi quoque eidem Ecclesiæ Caldariam Judiciariam cum marmore,
ita quod in toto Archidiaconatu non habeatur, nisi ibi tantummodo : ubi
marmorisvoce intelligitur, ni fallor, vas marmoreum ad examen per aquam frigidam.
Cacabus, pro examine ferventis aquæ usurpatur in Charta ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. pag. 864 :
Ferrum, Cacavum, pugnam, aquam vobis
non judicabit, vel judicari faciet. Johannes Tinnemuthensis in Vita S. Paterni
Episcopi Venetensis n. 4 : Tunc in fervore spiritus jubet Paternus aquam in æneo
Cacabo, donec ferveret, calefieri, et manum immittens, albam et frigidam post
aliquantulum moræ spatium traxit.Arnulfus, Amara Farina cognominatus, S. Mariæ Monasterio vineas
suas post mortem filiorum suorum Laurentii et Frogerii, si absque liberis migrarent a
sæculo, in perpetuum concessit. Quibus nullo remanente hærede defunctis, Gaufridus
Adelelmi filius, Telbertusque Præpositus, Odilaus, atque Lambertus sese hæredes illius
propinquitate sanguinis asserentes, donationem illam irritam fore debere proclamantes,
prædictis vineis calumniam imposuerunt, quod in Curia S. Mariæ ante Richildim Abbatissam
veraces, sublimesque personæ, quorum nomina subter scribuntur, Aperta
Lege probandum fore judicaverunt : qui videlicet calumniatores hominem suum,
Hermaldum nomine, sicut dijudicatum fuerat, in sanctiss. Trinitatis Ecclesiam, ubi
calefiebat aqua, deduxerunt. Sed Deus omnipotens, judex justus et rectus S. Matris suæ
famularum, tanti non patiens injuriam detrimenti, nec viri fidelis volens eleemosynam
remanere in manus iniquorum, aperto manifestavit judicio, illos prædictarum
calumniatores injuste extitisse vinearum. Nam prædictus Hermaldus Missa celebrata,
corporisque Christi ac sanguinis Communione percepta, necnon et jurejurando super
sanctorum reliquias pro more persoluto, ita oculorum lumine privatus erat, ut vix ad
sartaginem, in quam manum missurus erat, sicut ipse postea omnibus, qui aderant,
retulit, recedere potuisset. Immissam vero manum ita ex aqua lotam retraxit, ut ipse non
solum in manu, verum etiam interius pæne usque ad intima cordis se combustum
confiteretur, et ille, et magistri sui, prædicti scilicet calumniatores, reatum suum
signi virtute cognoscere cogerentur. Qui etiam dum in manum, sicut moris est. sigillare
permitteret, rogaretur ; aiebat se nullatenus posse præ dolore pati, ut aliquid manum
illam contingeret. Servatus in manu nuda usque ad diem tertium, inflatam admodum et
excoricatam, sanieque jam carne putrida effluentem dexteram invitus ostendit. Ita
divinitus ostensa veritate, et falsitate detecta, recte acquisitæ omnino remanserunt
Cœnobio vineæ. Nomina judicum sive testium Gaufridus de Meduana, Clarembaldus atque
fratres ejus, Adelaldus, Gaufridus, etc. Habetur alia Charta Waeterordeel.
Incipit adjuratio ferri vel Aquæ fervidæ in simplo unum pondus, in triplo tria
ferrum æquiparet pondera. Et in illa adjuratione non adsint, ut prædiximus, nisi jejuni.
Et dictis letaniis sic sacerdos in loco ubi ferrum accenditur, vel Aqua infervescatur
adjurationem initiando inchoet. Sequuntur orationes. His peractis aqua
benedicta cunctis adstantibus detur ad degustandum, et aspergatur per totam domum.
Ubi notandum pondus e cacabo extrahendum, pro ratione criminis aut levius aut ponderosius
fuisse. Improbatum tandem atque interdictum fuit legum canonumve auctoritate ejusmodi
aquæ ferventis judicium, ita tamen ut judices etiam inferiores illud revocare potuerint, cum judicarent necessarium. Id saltem colligitur ex Libertat. novæ bastidæ
de Avoyann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 62 :
Item duellum, vel
judicium Aquæ ferventis, vel ferri candentis in dicta bastida non fiat, cum sit legibus
et canonibus improbatum nisi aliter dominus senescallus Carcassonensis et abbas
Candelii, vel ejus judex secundum criminis qualitatem cognoscerent faciendum.
AQUAE the name given by the Romans to many medicinal springs and bathing-places. The most important are mentioned below in alphabetical order.
The name given by the Romans to many mineral springs and bathing resorts. (1) Cutiliae, mineral springs in Samnium, near the ancient town of Cutilia, which perished in early times, and east of Reaté. There was a celebrated lake in its neighbourhood, with a floating island, which was regarded as the umbilicus or centre of Italy. Vespasian died at this place.
(2) Patavīnae. See Aponi Fons.
(3) Sextiae (Aix), a Roman colony in Gallia Narbonensis, founded by Sextius Calvinus, B.C. 122; its mineral waters were long celebrated. Near this place Marius defeated the Teutoni, B.C. 102.
(4) Statiellae, a town of the Statielli in Liguria, celebrated for its warm baths.
(5) Mattiăcae, a town of the Mattiaci in Germany, now Wiesbaden.
(6) Badēnae, a German town, now Baden.
(7) Pannonĭcae, a town in Pannonia, now Baden in Austria.
A district (vicus) of the city of Vienna, governed by 10 delegates (decemlecti) designated as landlords (possessores Aquenses): CIL XII, 2459, 2460, 5874; AEpigr (1934) 165.
Three monuments are well known. First is a funerary arch known as the Campanus arch because of an inscription mentioning that L. Pompeius Campanus had the monument erected in honor of all his relatives. This type of tomb is very unusual. It is 9.15 m high, 6.7 m wide, and has a 3 m span. Built of finely cut stone, it has an entablature terminating in a projecting cornice and topped by an attic. On the E side of the arch are eight niches, alternately rectangular and curved, for the busts of the dignitaries listed below, while those of the other six mentioned on the attic were probably on the top of the arch.
The next monument is called a temple, a rectangular building (17 x 13 x 14.5 m); its walls, built of large stones, still stand 9.75 m high. According to local tradition this was a temple to Diana, but the tradition is unfounded.
Finally, the baths, remodeled since antiquity and incompletely excavated, consist of three frigidaria, two adjacent tepidaria, and two pools and one room, all heated. The pools were faced with marble and the walls with painted stucco. The healing god Bormo (or Borvo) was worshiped at Aix.
The town museum has inscriptions, sculptures (Constantine? a Muse?) and other finds from the surrounding area.
BIBLIOGRAPHYP. Wuilleumier, Le passé d'Aix-les-Bains (1950) I.
M. LEGLAYAn important civil settlement and health resort on a terrace of the Strei river NW of the present town. The name appears as Hydata in Ptolemy (3.8.4). The site, called pagus Aquensis, belonged to the territory of Ulpia Traiana Sarmizegetusa and was ruled by a praefectus, who was at the same time the decurion of Sarmizegetusa.
All that remains is a basin at a water source, and traces of the imperial road to Ulpia Traiana Sarmizegetusa. The camp traces are uncertain. The neighboring quarry was used in antiquity.
Among important inscriptions discovered was one from A.D. 161, in honor of the governor P. Furius Saturninus (CIL III, 1412), and tiles and bricks bearing the seals of Legio XIII Gemina.
BIBLIOGRAPHYV. Christescu, Viaţa economică a Daciei romane (1929) 102; D. Tudor, Oraşe, tîirguri şi sate în Dacia romană (1968) 115-19.
L. MARINESCUA statio in Dacia inferior, near the sources of the Apa Cioroiului river. It comprised a civil agglomeration covering ca. 20 ha, a quadrilateral citadel (130 x 235 m) in the center, and a necropolis at its S end. The earth citadel was built by the local population after the invasion of the Carpes in 245-247. The name of this place appears in the votive inscription of a certain Germanus speculator leg. VII Claudiae, dedicated to genio stationis Aquensium; and a dedication to Hercules: pro sal. Aquensium made by M. Opellius Maximus, dec. Montanensium.
It was probably a fiscal customs statio, and was located in the center of a vast, fertile plain. The archaeological excavations uncovered a villa rustica, public baths, a temple, pottery ovens, and foundations of houses. The coins discovered go from Trajan to Heraclius. The temple, having a naos, a pronaos, and a vestibulum, covered an area of 6.6 by 17.8 m and was very likely consecrated to Hercules. In a ditch, buried as membra disiecta, were 37 fragments of statues (Minerva, Mercurius, Bacchus, Hekate, Apollo, Venus, Matres, Iupiter, Aion, etc.). They are from a ritual burial performed after the destruction of the Carpes. (At present, these remains are preserved with other pieces of the same type in the Museum of Craiova.) The statio Aquensis was also an administrative center of an important agricultural area divided among several large landowners, such as C. Ant. Iulianus, M. Cassius Herculanus.
BIBLIOGRAPHYAnÉpigr (1959) 330-31; (1963) 136; (1967) 392.
D. Tudor, “Săpăturile arheologice de la Cioroiul Nou,” MCA 8 (1962) 547-54; id., Templul şi statuetele romane de la Cioroiul Nou,” Omagiu P. Constantinescu-Iaşi (1965) 109-15; id., “Aqune en Dacie inféieure,” Latomus 25, 4 (1966) 847-54; id., “Şantierul arheologic Cioroiul Nou,” Apulum 6 (1967) 593-605; id., Oltenia romană (3d ed., 1968) 214-20; id., Oraşe (1968) 315-23; TIR, L.34 (1969) 47.
D. TUDOR