dextri
Found Dextri with different capitalization.
Dextri masculine genitive singular, masculine vocative plural, masculine nominative plural, neuter genitive singular of dexter
A loco illo usque ad castrum
Thoringum habentur Dextri ducenti. Tabular. Aganonis, seu Ecclesiæ Carnotensis :
Est autem ipsa area... habens in longum perticas 33. et in uno capite pert. 8. et
Dextrum unum. In altro vero capite pert. 7. et Dextrum unum.
Consortes pro uno fronte Archimbaldus, et Dextros sexdecim : et
de alio fronte Lautardus, et Dextros sexdecim, pro uno latus Aldoardus, et Dextros 21.
et de alio latus via publica, et Dextros 21. Formula Lindenbrogiana 140 :
Terra habet in longo Dextros tantos, et in lato Dextros tantos. Vetus
Charta apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 418 : Et per longitudinem usque in
Paternum, sint decem millia Destri .
Per desertum ambulaverunt, et Dextros 40. millia quingentos
pervenerunt, etc. Perperam dextraseditum.
Condamina una quæ habet pro longo Dextras de ambos latus 238. et
in quacunque fronte Dextras 130.Item statuimus, quod canne et alne et
Dextrum de ferro in palatio Communis et caudentur (cudantur) et forme
cayronorum et tegularum ibidem fiant... Dextrum quo mensurabitur et cayroni et tegulæ
fiant secundum formam eorum, que erunt in palatio Communis. Versio Gallica anni
1616. habet : Seront faites et mises des cannes, aulnes, Arpents ou Dextres en
l'hotel de ville, etc. ubi Arpenta Dextridicuntur, quod utantur
Dextrisad arpenta mensuranda. Statuta Avenion. :
Canna, alna et Dextrum
sint de ferro et sint clavata in muro Ecclesiæ S. Petri, etc.
de Batallia facienda:
Lo camp
do esser cayre, e deu aver de cascun cayre 25. Dextres, et cascun dels Destres 25. deu
aver 12. palms de cana de Barchinona, e deu esser ab pals en gir, e ab rests be
enrestats, e clavats, e deu esser pla e egual, e no pedregos, ans si pere hy hales ne
deu hom gitar. Dextres in Consuetudine Hannoniæ cap. 103. ubi de Piscatione in
fluviis : Que aucuns ne tendent à la repentise du sacq de son compagnon à soissante
Destres prés.Dextre. Charta ann. 1022. ex Tabul. Massil :
Dono modo decem Dextros, qui sunt in loco qui
dicitur Costa. Dono decem dextros vineæ in villa Cathedra, in alia ann. 1040. ex
eod. Tabul. Lit. remiss. ann. 1389. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 100 : En lequel
espace puet avoir six Dextres ou environ. Diestre, apud Monstrelet. 2. vol. fol.
76. v°.Cum
duabus in ea fundatis Ecclesiis, sanctum Petrum et S. Vincentium, cum earum ambitu
Dextros. Alia Bermundi II. Regis æræ 1030. ibid. pag. 439 : Et insuper
intra ipsos Dextros non habeant licentiam ingrediendi in eis, non sagiones de Rege, non
de Pontifice, etc. Infra : Et in ipsos Dextros de isto Monasterio, qui
illos diripuerit, peitet in duplo.
In omni Ecclesia
infra lxxii. Dexteros nullus laicus vel mulier nec refuganus sortem
habeant.Intra etiam Dextros Ecclesiæ Laici uxorati non habitent, nec jura
possideant. Cap. 12 : Præcipimus, ut si quilibet homo pro quacunque culpa
ad Ecclesiam confugerit, non sit ausus aliquis eum inde violenter abstrahere, nec
persequi intra Dextros Ecclesiæ qui sunt triginta passus, etc. Concilium
Sanctægidianum ann. 1056. can. 2 : Ut nemo infra terminum triginta Dextrorum circa
Ecclesias positum quicquam capere præsumat, etc.Promitto Deo et B. Petro, ad damnum alicujus 30. passus Ecclesiasticos
circa hanc Ecclesiam B. Petri non infringam, neque aliqua persona pro mea voluntate,
etc. Ubi notandi passus Ecclesiastici. At in Decreto Nicolai II. PP. ann. 1059. majus spatium adscribitur majoribus Ecclesiis, hoc est, Cathedralibus :
De
Confiniis Cœmiteriorum, sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus
ita : ut major Ecclesia per circuitum 60. passus habeat ; capellæ vero, sive minores
Ecclesiæ 30. Qui autem confinium eorum infringere tentaverit, vel personam hominis, aut
bona ejus inde
abstraxerit, nisi publicus latro fuerit, quousque emendet, et quod
rapuerit reddat, excommunicetur.
Item confirmo ibi alias tres Ecclesias, quæ
ibi sunt, videlicet S. Johannis et S. Petri Apostoli et S. Laurentii... et confirmo
ibi in circuitu earum Ecclesiarum Cimiterium de lx. passibus
ecclesiasticis... Item confirmo ibi Ecclesiam S. Petri de Bagarris, simul cum ipso
Cimiterio de xxx. passibus... Item confirmo ibi ipsam Ecclesiam S. Martini
de Alons cum suo Cimiterio in circuitu ipsius Ecclesiæ de xxx. passibus
ecclesiasticis. Hic cernere est tribus Ecclesiis non Cathedralibus spatium
quinquaginta passibus ultra Basilicæ fores
definitur. Quibus addenda, quæ habentur in Decretione Chlotarii II. Regis cap. 13 :
Nullus latronem, vel quemlibet culpabilem... de atrio Ecclesiæ extrahere
præsumat. Quod si sunt Ecclesiæ, quibus atria clausa non sint, ab utraque parte parietum
terræ spatium arpennis pro atrio observetur. Cur autem dextri, seu a legibus extra templa ipsa definita sint
Ne in
ipso Dei templo et sacrosanctis altaribus confugientium quemquam mane vel vespere cubare
vel pernoctare liceat, ipsis hoc Clericis religionis causa vetantibus, ipsis, qui
confugiunt, pietatis ratione servantibus.Dextrisumuntur pro Ecclesiæ exteriori parte, quæ immunitate et jure asyli gaudet : ita
Dex, pro
Banleuca, seu districtu urbis vel oppidi, qui eadem, qua urbes et oppida immunitate fruitur, passim usurpant Occitani, voce pariter a
dextrisformata. Fori Beneharn. seu Morlan. art. 8 :
Et non debet exire bellum extra Dex villæ. Consuetudines Tolosæ part. 1 :
Infra Dex seu terminos Tolosæ. Occurrit ibi non semel, et in veteri
Charta apud Catellum in Comitib. Tolos. pag. 382. Ita etiam hæc vox scribitur in
Consuetudine Solensi tit. 29. art. 7. Dects, in Consuetud. Bayonensi tit. 4. art. 17.
Dec, Goudelino,
Decxs, in Charta vernac. Gastonis Vicecom. Beneharn. apud Marcam lib. 5. cap. 1. n. 4 :
Et toutes las autres herestats, qui sont dens
los vostres Decxs. Decium, in Charta ann. 1369. pro Montalbano apud Galland. in
lib. de Franco alodio pag. 189.Dexterminos Tolosæ, seu urbium, a crucibus, quæ limitum vice sunt, appellatos putat, quod crux figuram decimi numeri, X. effingat, qui
DexOccitanis dicitur. Quod si ita est, multo probabilius videtur, si non a
Dextris, certe a
Decussi, qui et
Decusdicitur Gromaticis, etymon arcessendum. Nam lapidibus aut arboribus
decusseu
decussisappositus termini ac limitis vicem præstabat.
Decus, quæ eadem notione pluries occurrit in Consuetudinibus MSS. Augustæ Ausciorum ann. 1301. Sic art. 46 :
Item consuetudo est ibidem, quod si aliquis occidit injuste
aliquem, quod si inveniatur in villa, vel intra Decos ville, interficiens prædictus
possit a quocumque capi et ad dominum Comitem captus duci. Et art. 78 :
Item consuetudo est ibidem, quod porci non intrent prata neque casalia, neque
vineas in aliquo tempore anni infra Decos civitatis predicte. Rursum occurrit
art. 79. et 85. Aliud de vocis origine conjicit D. de Laurierein suo juris Gallici Glossario. Quemadmodum, inquit,
BanleucæAndegavensis urbis aliæque Pictaviensis provinciæ
Quintæa Quinto milliario, Bituricensis
Septenæa Septimo milliario dictæ sunt, ita forte
Dexa Decimo milliario dictum est. Alia refertur ibidem Brodelli conjectura ducta ex ejus Commentario ad articulum 86. Consuetudinis Paris. num. 28. Vide Deci suo loco,
Decuria, et
Salvitas.