expleta
Found Expleta with different capitalization.
Expleta perfect passive participle neuter accusative plural, perfect passive participle neuter nominative plural, perfect passive participle neuter vocative plural, perfect passive participle feminine ablative singular, perfect passive participle feminine nominative singular, perfect passive participle feminine vocative singular of expleo
Esplecha. Consuetudines Ausciorum MSS. ann. 1301. art. 54 :
Item est consuetudo ibidem quod
homines de Ruscio habeant usum et Expletam lignorum omnimodam depascendi cum animalibus
suis herbas, folia, glandes et ceteros fructus arborum silvestrium, aqua et alia
necessaria predictis animalibus per omnes pertinentias et laborantias civitatis
predicte, in quantum in die ire et redire possunt... Habent ultra hæc dicti cives
Expletam omnimodam apud Auxium et ejus pertinentias..... venandi omnem venationem cum
canibus et retibus vel filatis, et quocumque alio modo voluerint venari, et recipiendi,
capiendi et piscandi in omnibus aquis, exceptis piscariis et stagnis, columberiis,
claperiis et deffensiis. Art. 55 : Consueti sunt insuper et usi cives
predicti incedere (incidere) ligna et fustes ad suam omnimodam voluntatem
pro suis Expletis et necessariis suis, illi tamen qui habitant et larem habent in
civitate predicta et ejus pertinentiis, per omnes forestas et nemora Comitatus prædicti,
libere et absque aliquo denario, excepto quod qui operatur cum dolabro, debet solvere
unum denarium Morlanum. Vide alia notione in Expletum
2.
Explectum. Charta ann. 1252 :
Qui Durantes dixit domino Amalrico,
quod monachi dicti monasterii... ruperunt cabanam, quam fecerant in dicto opere, et
picones et palas et Expletam et alia aptamenta inde asportaverant. Vide supra
Explecta 2.