explicit
explĭcit, v. explico fin. ☞.
explicit (explico.) et, v. explicitus
See an image
See an image
Incipit. Voces frequentes in MSS. verbi gratia,
Explicit Plinii historiarum mundi liber primus, Incipit secundus. Constat Explicitvocabulum minime Latinum esse, quamvis a Latino sermone ortum : sed
ExplicitumMartialis lib. 14. Epigr. 1.
Explicitum tractatumUlpianus dicunt, finitum significans, seu absolutum. Annotant Editores Prisciani Grammaticæ, hæc verba in fine libri 8. in MSS. Cod. inveniri :
Artis
Prisciani viri disertissimi Grammatici Cæsariensis doctoris urbis Romæ
Constantinopolitanæ præceptoris mei liber octavus de verbo Explicitus feliciter.
In libro veteri Psalmorum apud Anton. Explicitus est liber iste a Notario Sebastiano Diacono,
notum perfectionis diem 4. Kalend. Februarii æræ 987. etc. Orosius lib. 7. cap.
ult. : Explicui, adjuvante Christo, secundum tuum præceptum... ab initio mundi
usque in præsentem diem, etc. Sulpitius Sever. lib. 1. Hist. : Salomon
cœptum templi opus vigesimo anno Explicuit. Lib. 2 : Nihil territus,
cœpta Explicuit.Scire debemus apud Hebræos in fine librorum unum e tribus solere
subnecti : ut aut Amen scribant, aut Sela, aut Salom, quod exprimit pacem, unde et
Salomon pacificus dicitur : ut solemus nos completis opusculis ad distinctionem rei
alterius sequentis, medium interponere, Explicit aut Feliciter, aut aliquid
ejusmodi. Testamentum Corocottæ Porcelli, cujus meminit idem Hieronymus, ita
clauditur : Explicit testamentum Porcelli sub die Kl. Lucerninas Clibanato et
Piperato Consulibus feliciter. Matthæus Vindocinensis Carmen suum in Tobiam sic
claudit :
Explicit , explicitum Thobiam qui legit, instet
Thobiam merita religione sequi.
Vide Scaligeriana pag. 15.