imperatoris
Found Imperatoris with different capitalization.
Imperatoris masculine genitive singular of imperator
set Constantinopolitanos Augustos hactenus remanserat, Leo III. PP. Carolo M. indulsit anno 801. Annales Eginhardi :
Ipse
autem cum die sacratissima Natalis Domini ad Missarum solemnia Basilicam beati Petri
Apostoli fuisset ingressus, et coram altari, ubi ad orationem se inclinaverat,
assisteret, Leo Papa coronam capiti ejus imposuit, cuncto Romano populo acclamante, Karolo Augusto a Deo Coronato, Magno et Pacifico Imperatori
Romanorum Vita et Victoria . Post quas laudes, a Pontifice more antiquorum
Principum adoratus est : ac deinde omisso Patricii nomine,
Imperator et Augustus appellatus.
Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 28 : Cum autem ibidem aliquot
diebus reparandi exercitus gratia moraretur, convocavit Antistes Apostolicus de vicinis
partibus quoscumque potuit, et coram positis illis, et invincibilibus gloriosi Caroli
Comitibus, nihil minus suspicantem pronunciavit Imperatorem, Defensoremque Ecclesiæ
Romanæ. Mox addit, huncce titulum gratanterhaud suscepisse, quod cum Byzantino Imp. amicitiam servare cuperet.
Sed postquam Imperatores Romanorum, qui nunc Græcorum appellantur,
variorum fautores vel incentores essent errorum, sanctam Christi Ecclesiam diversis
hæresibus scindere minime formidaverunt. Scidit Deus Imperium eorum, et in occiduis
partibus paulatim regnare, superno decernente judicio, cessaverunt : donec Romanos
Pontifices suis pravitatibus incurvare conantes, nec valentes, ac per hoc multipticibus
pœnis afficientes, Hesperiæ potestatem jam prorsus amitterent. Occidentis etiam amisso
Imperio, nihilominus Romanis Pontificibus, quia jam jubere nequeunt, suadere nituntur,
suis læsis favorem sensibus accommodandum.Illud
nihilominus nimium condecens ac perhonestum videtur, atque ad pacis tutelam optimum
decretum, scilicet, ut ne quisquam audacter Romani Imperii sceptrum præproperus gestare
Princeps appetat, seu Imperator dici aut esse valeat, nisi quem Papa Sedis Romanæ morum
probitate aptum elegerit reipublicæ, eique commiserit insigne Imperiale. Vide
Annales Henrici Rebdorfi. ann. 1339. 1347. et quæ de divisione Imperii, post Bellarminum
et alios, acute et erudite commendatus est vir doctissimus Ludovicus MaimbourgSoc. Jesu, in Historia Iconoclastarum Gallice nuper edita.
Anno Domini 1338. Ludovicus IV. Romanorum
Imperator...... apud Confluenciam supra Renum tenuit consistorium imperiale, in quo...
de consilio electorum, principum et procerum suorum.... quinque novas leges imperiales
quæ sequuntur promulgavit. Prima lex est, quod per principes electores concorditer, aut
per majorem partem ipsorum electus in regem, et Imperatorem postea promovendus, potest
statim jura, castra et bona imperii apprehendere et administrare, confirmatione papali,
quoad hoc, nullatenus exspectata. Vide in voce Electores.Bonnor
Bonnet
en l'Arbre des Batailles, 4. parte cap. 131 :
Or devez sçavoir, qu'il ne doit estre sur terre que un seul
Empereur, combien que celui de Constantinoble extime estre seul Empereur, mais non est,
il n'est fors seulement que ung Roy, et lui ne porte que une seule couronne.Imperatores, seu
Cum Christophori filiam Petrus Bulgarorum Vasileus conjugem
duceret ; ut et Scylitzes pag. 623. qui iisdem, quibus Imperatores
Constantinopolitani usos insignibus ac vestibus auctor est. In Actis Innocentii III. PP.
habetur Epistola Joannicii Bulgariæ Regis, quam sic orditur : Ego Calojoannes
Imperator Bulgarorum et Blancorum, seu Βλάγκων . Alia ibidem : Cum placuit Domino nostro Jesu Christo,
me Dominum et Imperatorem totius Bulgariæ et Blachiæ facere, etc. A Latinis
tamen, non Imperatores, sed
Regescompellabantur. Innocentius ibidem in Epistola ad eumdem Joannicium :
Monemus igitur Serenitatem Regiam, etc. Et
in alia ad Archiepiscopum Trinovitanum : Carissimum in Christo filium nostrum
Calojoannem ipsorum dominum Regem statuimus super eos, etc.Imperatoris titulumsibi arrogasse Reges Anglos-saxonicos ex hoc patet, quod
Basileassese passim indigitarent ; quæ vox Imperatorem tum sonabat. Sed et Edgarus in Rescripto, quod habetur in Epistolis Hibernicis Usserii Armachani, ita inscribitur :
Ego Edgarus Anglorum Basileus, omniumque Regum
Insularum Oceani, quæ Britanniam circumjacent, cunctarumque Nationum infra eam
includuntur, Imperator et Dominus. Alia Charta ejusdem Regis de Clericis
uxoratis, quam ita subscribit : Ego Eadgar Basileus Anglorum et Imperator Regum
Gentium, etc. Alia : Ego denique Imperator Knuto, a Christo Rege Regum
regiminis Anglici in Insula potitus, etc. Vide Basileus.Imperatoremse inscribit in Charta ann. 1136. ex Chartul. Cluniac. ch. 203 :
Ex gratia supernæ miserationis sedulus Imperator, etc.Imperatoristitulum Regibus Franciæ Scriptores non semel attribuunt, ut Chlodovæo Baltherus in Vita sancti Fridolini Abbat. n. 30. Pipino Sugerius lib. de Administrat. sua, atque adeo ipsius Pipini sigillum, si genuinum est, apud Zyllesium in sancto Maximino, in quo exaratum,
Pipinus imperator. Exstat vetus Charta cujusdam Maurengi in Tabulario Flaviniacensi, quæ sic clauditur :
Actum
Flaviniaco Cœnobio anno 17. Pippini Imperatoris 3. Idus Junii. Carolo Calvo,
antequam hac dignitate donaretur, Tabularium Belliloci ch. 74. apud Beslium in Regib.
Aquitan. pag. 3 : Regnante domino nostro Carolo Rege, vel Imperatore Francorum,
sive Aquitanorum, Garrulfo Abbate an. 844. Carolo Simplici vetus Charta ex eod.
Tabul. Flaviniacensi, quæ sic clauditur : Data in mense Febr.... regni autem vel
Imperii Augusti Karoli Simplicis anno 3. Odoni Regi gloriosissimus et Catholicus Imperatordicitur : Roberto Helgaldus in ejus Vita pag. 67. Ludovico VI. Galbertus in Vita Caroli Comitis Flandriæ num. 84. cæteris denique Regibus Rigordus ann. 1185. ubi de Monasterio seu Ecclesia S. Dionysii :
Quæ corona Regni Francorum est, et Regum seu Imperatorum
sepultura. Vide l'Arbre des Batailles, 4. parte cap. 84. Tillium tom. 1. pag. 249. et Dominicum in Assertore Gallico pag. 177.
Imperatores Hispaniæ, vel
Hispaniarumsese appellitasse Castellanos Reges, probant eorum complures Chartæ,
quod, ut ait Matthæus Paris ann. 1155.
principarentur Regulis Aragonum et Galliciæ. Zurita in
Annalibus Aragon. lib. 1. cap. 55 : En el ano de 1135. el Rey Don Alonso, estando
en la ciutad de Leon, tomo la corona e insignias del Imperio, como Imperador y Monarcha
de toda Espana, pretendiendo que los Reynos y Senorios della o eran suyos, o le devian
reconocer como a Senor soberano. Adde Indicem ejusdem Zuritæ lib. 1. æra 1160.
Christi 1122. Lucas Tudensis de Alphonso VI : Ad tantam devenit gloriam, ut
Imperatorem Hispaniæ faceret se vocari. Rodericus Toletan. lib. 7. Hist. cap. 7.
de eodem : Post hæc rediens Legionem, imposuit sibi Imperii diadema, et vocatus
fuit deinceps Imperator. Idem Lucas Tudensis de Alphonso VII : Fecit
congregari Episcopos, et omnes Barones Regni sui in Legione et imponere sibi coronam
secundum Legem Dei et Consuetudinem Regum priorum : ab illa die vocatus est Imperator
Hispaniæ. Chartas varias ann. 1122. 1136. 1144. in quibus uterque Alphonsus
Imperatorio donatur titulo, habent Michael del Molinoin Repertorio Foror. Aragon. pag. 266. Colmenaresius in Hist. Segobiensi cap. 14. § 2. 12. cap. 15. § 1. cap. 16. § 11. Antonius
S. Benedicti, et Doubletus in Hist. Sandionys. lib. 3. Sed et Alphonsum VII. post Friderici II. Imp. obitum, extincto Willelmo Hollandiæ Comite, Electorum pars Imperatorem dixit anno 1155. de qua re consulendus præ cæteris Ughellus in Archiepiscopis Pisanis n. 15. Sed longe ante hæc tempora ejusmodi titulos sibi arrogasse Castellanos Reges, probant, quæ Mariana lib. 9. Hist. Hisp. cap. 5. narrat, ad Concilium scilicet Turonense, ann. 1055. missos ab Henrico II. Imperatore Legatos, ejus nomine quæstos adversus Ferdinandum M. Castellæ ac Legionis Regem, quod contra morem majorum, et legum præscripta, se Imperii Romani jure exemptum ferret, et incredibili arrogantia ac levitate in ipsum Imperii nomen invaderet. Quid inde secutum sit, pluribus exequitur idem Mariana. Vide Indicem Suritæ ann. Ch. 1024. Vetus Scheda apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 5. cap. 8. ubi de pacto inito inter Alfonsum Aragoniæ, et Alfonsum filium Castellæ Reges :
Et Alfonsus de Arragonia tradidit absolute totam
illam terram Castellæ, quæ pro ipso tenebatur Alphonso de Castella, et deinde noluit
quod vocaretur Imperator, nisi Rex Aragonum, Pampilonæ, et Navarræ. Alia Sanctii
Majoris Regis Aragonum, apud eumdem lib. 2. cap. 17 : Ego Sanctius Rex Imperator in
Castella, et in Pampilone, et in Aragone, et in Suprarbi. Alia ann. 1036. eod.
lib. cap. 34 : Regnante Imperatore Beremundo in Leyone, et Comite Ferdinando in
Castella, et Rege Garsea in Pampilona, et Rex Ranimirus in Aragona, et
Rex Gundesalvus in Ripacurtia, etc. Vide Chartam Ordonii II. Regis æræ 947. apud
Antonium Imperatricesnuncupatæ. Charta æra 1181. ex Chartul. Cluniac. :
Ego
Adefonsus Imperator hanc donationem.... Deo auctore confirmo.... Ego Berengaria
Imperatrix confirmo. Ego Sancius Imperatoris major filius, etc.Ego Adefonsus, Imperator Hispaniæ , cupiens ut orationum sanctorum et
religiosorum virorum mihi et parentibus meis suffragia communicent. (Diploma Adefonsi
VIII, regis Castelliæ, 1149. mus. arch. dep. p. 75).
Anno Domini ab ipsius
salutifera incarnatione 1414. die 12. mensis Novembris, tempore pontificatus SS. in
Christo Patris et DD. Johannis divina providentia papæ xxiij. Romanorum Imperatore, ut
Senis fertur, sede vacante, constitutus, etc.Hic
comes (Franc. Sfortia) plures secum duxerat Imperatores, dominum scilicet
Alexandrum ejus fratrem, D. Robertum ejus nepotem, comitem Dulcium, Almatium Barilem,
comitem Franciscum, et quamplures alios duces expertissimos.Dominus Baldoinus Imperator miles in
Penthecostes pro suis vadiis c. lib. Turon.Registitulo donatus, Princeps juvenilis societatis. Lit. remiss. ann. 1456. in Reg. 183. Chartoph. reg. ch. 117 :
Certain esbat ou assemblée faict
en la ville de Neelle entre plusieurs compaig nons avecques cellui que lors on nommoit
l'Empereur des sotais. Vide infra Rex.