Maxima
Maxima, æ, f. , nom de f. : Inscr.
Maxime. Fortescutus de Laude Legum Angliæ cap. 8 :
Principia autem quæ Comentator dicit esse causas
efficientes, sunt quædam universalia, quæ in Legibus Angliæ docti similiter et
Mathematici Maximas vocant, Rhetorici Paradoxa, et Civilistæ Regulas Juris
denominant. Christophorus de S. Germano in Dialog. de Fundamentis Legum Angliæ
cap. 8. initio : Quartum fundamentum legis Angliæ stat in diversis principiis, quæ
a peritis Legis Angliæ Maxima vocantur, quæ semper habita et tenta sunt pro lege in hoc
regno Angliæ, quibus non est licitum alicui legis perito
contradicere.