Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

abbetator

ABBETATOR
, Vox forensis apud Anglos, Incitator, Instigator, qui alium ad facinus aliquod perpetrandum exacuit, tutaturve facturum. Hæc Spelmannus, qui accersit a Saxonico. A id est ad, usque, et betan, excitare, remedium præstare. Censet tamen Leon. Frischius in notis ad Glossarium Cangianum Abbetatorem idem esse ac Affectatorem, mutatis ff in vv et vv in bb. Tumque ct, in tt Italorum more, qui e Facto faciunt Fatto. Monasticum Anglic. tom. 1. p. 342 : Procuratores, Notarios, Nuncios, manutentores, fidejussores, Abbetatores, attornatos, deputatos, actores, etc. Sententia edita in Hugonem Dispensatorem ann. 1326, apud Knyghtonem : Et pur ceo que vous Abbetastes et procurastes discorde entre nostre Seigneur le Roy, et la Royne, et les altres de Realme, si serez emboëllez, etc. Vide Fletam lib. 1. cap. 34. § 47 ; lib. 2. cap. 1. § 13 ; c. 52. § 35 ; Eduardum Cokum ad Littleton. sect. 475 ; W. Stamfordium de Placitis Coronæ ; et Rastallum in Expositione vocum Legum Anglic.
Quoad vocis hujus originem, vide infra Abettum.
Abbetamentum
, Instigatio, incitamentum. Rymer. tom. 8, pag. 26 : De assensu, consilio, favore, Abbetamento, covina, vi, retinentia seu adhæsione prædictorum Ducis et Comitum.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list