abonare
Abornareest
servitiummoderari et de eo convenire. Hinc
homines de corpore, vel servi, quibus pro libito
talliasac onera domini imponunt. Vox conficta ex
Bonna, terminus, limes ; nam ut agri certis limitibus definiuntur, ita ejusmodi
Abonnatorumpræstationes suis finibus, limitibus, ac conditionibus constant, quas domini servare tenentur. Hinc passim in Consuetudinibus nostris municipalibus
hommes et
serfs Abonnez, musniers Abonnez, taille Abonnée, loyaux aides, devoirs, roncins de
services Abonnez, etc. Charta ann. 1298 : Ipsum Hugonem et Benevenutam de
Tiseio ejus uxorem Abonnamus, et liberos esse volumus... ab omni tallia, corveia,
questa, et ab omni alio genere et onere servitutis,... pro 4 libris ceræ
dicto Priori... in festo S. Remigii annis singulis persolvendis. Arestum anni 1310 :
In modum qui sequitur extitit ordinatum. Videlicet quod homines Aconnati de S.
Desiderio et de aliis locis pertinentibus ad dictum dominum de S. Desiderio, commorantes
apud Catalaunum, qui non sunt de tallia, nec de manu mortua, etc. Charta
Savarici Vicecomitis Thoarcensis ann. 1269 : Cest establissement est entendu des
rachats qui estoient à mercy : car cil qui sont Aconi, demeurent en leur estat.
Item tailliam quam habebamus super homines
dictæ villæ altæ et bassæ de termino in terminum temperamus, Abonamus et limitamus in
modum inferius annotatum. Addo integram AbonamentiChartam ex Tabulario S. Benigni Divion. :
In nomine Domini Amen. Anno Incarnationis Ejusdem
mcclxiii. mense Februario. Ego Odenetus de Yserio notum facio omnibus
præsentes Litteras inspecturis, quod cum vir venerabilis et dominus meus Richardus
Abbas Ecclesiæ S. Benigni Dyvionensis Abonaverit me ad triginta solidos monetæ
Viennensis nomine talliæ annuatim quamdiu ei placuerit, me in manu sua retinendo, ita
quod nec Major, nec aliquis alius super me potestatem vel jurisdictionem aliquam
habebat, salva tamen eidem domino Abbati justitia sua in me, promitto et teneor dictos triginta solidos dictæ monetæ reddere ei, vel ejus mandato
annuatim ad festum S. Remigii nomine talliæ quamdiu ei placuerit Abonamentum tenere
prædictum. In cujus rei testimonium præsentibus Litteris sigillum viri venerabilis et
Religiosi Domini Amidei Abbatis S. Stephani Dyvionensis rogavi et feci apponi. Actum
anno et mense prædictis.Abournage, Feudalium jurium venditio, redemtio, abalienatio, aut commutatio.
Non obstante
libertate seu Abonnagio ante dictis. Vide Bonagium.Abournement. Idem quod Abonagium. Necrolog. Ecclesiæ Lingon. ubi de anniversario Milonis Domini Noeriorum :
Dedit Ecclesiæ Lingonensi 60
solidos Autissiodorenses..... quos assignavit super ventam et Abonamenta dictæ
villæ. Charta Theobaldi Campaniæ Comitis pro Monast. Molismensi ann. 1223. ex Archivo
ejusdem loci : Medietas justitiæ et Abbonamentorum, talliarum, mea vel hæredum
meorum erit. Charta Richardi Abbatis S. Benigni Divion. mox laudata :
Teneor dictos 30 solidos dictæ monetæ reddere ei, vel ejus mandato
annuatim ad festum S. Remigii nomine talliæ quamdiu ei placuerit Abonamentum tenere
prædictum .Advoareperperam scriptum videtur. Hominium præstitum a Bernardo Comite Convenarum Abbati Bonifontis an. 1313. inter Instrumenta tom. 1. novæ Galliæ Christ. pag. 181 :
Ipse Dominus Comes fuit et esse consuevit feudatarius et vassallus Monasterii
prælibati, sui etiam antecessores esse consueverunt recognoscendo, et Abonando dicto
Domino Abbati nomine quo supra castrum prædictum cum suis terris et territoriis, et
pertinentibus dominationibus se habere et tenere ad feudum militare, etc.
Abonardicunt Hispani ; nihil ergo emendatione hic opus est.