absoluto
in absolutoremanere ac teneri dicuntur, qui sine lege et finitione sunt, id est, finibus ac limitibus non terminantur, apud Frontinum et Aggenum.
Hæc autem
sunt loca, inquit iste, quæ in soluto dicuntur quæ aut in saxosis et sterilibus
locis sunt, aut in paludibus, ubi nulla potuit exerceri cultura. Hinc forsan facta
vox Absusquod abbreviate
Absusscriberetur pro
Absolutus. Vide Absus.