Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

acla

ACLA
, Modus agri. Charta Grodegandi Archiepiscopi Metensis, apud Meurissium : Molendinum unum cum tribus jurnalibus, Aclam unam solventem denarios decem. Infra : Quicumque mansum, vel Aclam, de terra nostra possederit, moriens bovem unum ad curtem dabit. In Charta Chilperici Regis apud eundem pag. 146 : Una cum terris, domibus, ædificiis, mancipiis, Aclis, vineis, campis, pratis, etc. In Charta quæ habetur in Appendice ad Flodoardum, ada legitur, ita ut in alterutra error sit, legendumque acla, aut ada, proclivi mendo : In Verviaco 8 mansos et dimidium, et in villa Columnis Adas duas in Comitatu Remensi. Ita etiam alla pro acla videtur perperam scriptum in Charta Caroli Simplicis pro Corbiniaco in Hist. S. Marculfi pag. 88. et apud Marlotum in Metropoli Remensi lib. 4. cap. 7 : De terra vero indominicata ad summum Tilidum mappaticos quatuor super fluvium Suppiam, in villa Condato Aclas septem, et molendinum unum, etc. Ubi, aut fallor, acla, contractum ex accola, pro manso accolæ. Vide in Accola. Vide etiam Acra, idem quippe videtur quod Acla.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list