acoemeti
Per quemdam
Monachum Achimitensem, etc. Meminit Cyrilli Abbatis AcymetensisNicolaus I. PP. Epist. 10. ut Monasterii
Aquimiti, Gelasius PP. lib. adversus Nestorium et Eutychem. Codex Concilii Calchedonensis Bohierianus Act. 3 :
Omnis numerus non
ascriptus est, neque in meo, neque in Acumensium Græco, apud Labbeum tom. 4.
Conc. pag. 460. Rectius Acumetensium, ut est in fine Act. 8. 9. 10. etc. Victor Tunnensis in Chron :
Et ipsa damnatio Acacio Constantinopolim, Legatis missis per
Monachos Monasteriorum Achimitensium atque Dii, ingeritur. Rectius alio loco :
Primasius quoque Acœmetensi Monasterio relegatur. Nam dicti Græcis
καὶ τότε μὲν ὁ Θεῖος Α ᾽λέξανδρος
πρὸς τῷ ἱερῷ οἴκῳ του μεγάλου ἐν Μάρτυσι Μηνᾷ τὴν ἄσκησιν ἐπιδείκνυτο. ϒ῞στερον δὲ καὶ
πρὸς αὐτὸ τοῦ Πόντου στόματι σεμνὸν ἰδρύεται φροντιστήριον, ου δὲ καὶ νόμον εἰσάγει
καινὸν μὲν, ἀλλὰ τὰ ἀπανταχοῦ κάλλιστον, μηδέποτε τῶν εἰς Θεὸν ὕμνων τὲ συνεχὲς
διακόπτεσθαι, ἀλλὰ τῇ καταδιαχῇ τῶν λειτουργούντων ὑπαλλαγῇ τὴν ἀσίγητον καὶ ἄπαυστον τῷ
Δεσπότῃ περιποιεῖσθαι δοξολογίαν. Florebat vero Alexander ann. Chr. 420. de quo
etiam consulendus Anonymus in illius Vita cap. 5. apud Bollandum 15. Januar. Monasterii
Recte mihi videtur ut
secundum plenissimam devotionem Domini Regis, et psallendi institutionibus, fiant novem
Normæ ; id est, Granensis, Isiana, Jurensis, et Melvensis, et ceteræ, ut succedentes
sibi in officiis Canonicis, id est, Nocturnis, Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, et
Vespertina, in hanc die noctuque indesinenter domino famulentur. Sed et ipse
Dagobertus in Monasterio S. Dionysii a se constructo et fundato, ordinem psallentium
instar Monasterii Agaunensium, et S. Martini Turonensis, ut ibidem laus Dei perenniter
haberetur, instituit, ut scribit Andreas Silvius in Chron. Marcianensi. Chronicon
Divionense MS. de Monasterio S. Benigni : Contulit Rex Guntrannus Deo et S. Benigno
ad victum Monachorum etc. Insuper etiam instituit ut ad similitudinem Monasterii
sanctorum Agaunensium, diu noctuque divinum persolveretur Officium. Idem de
Luxoviensi Monasterio testatur S. Bernardus in Vita S. Malachiæ : Ad has nostras
Gallicanas partes S. Columbanus ascendens, Luxoviense construxit Monasterium, factus ibi
in gentem magnam. Aiunt tam magnam fuisse, ut succedentibus sibi vicissim choris,
continuarentur solennia divinorum, ita ut ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a
laudibus.
Choros, ut vocabant, se se distribuerent, aut certe in varia Ecclesiæ Sacella,
Disciplinæ monasticæ
rudimenta posuere in hoc Cœnobio (Iliminensi) Monachi e S. Gallo acciti,...
quorum numerus ad 150. excreverat : et ut seniorum traditione accepimus, tantus Deo
militantium Fratrum exercitus in tres quinquagenas fuit distributus, ut uno exeunte
quinquagenario Chorum, laboris, refectionis seu quietis gratia, continuo alius ad
stativas vigilias succederet, adeoquo die ac nocte sine interpolatione suæ Deo laudes
depromerentur. S. Althelmus de laude Virg. cap. 26. In queis nempe decem monachorum millia florent, Cantibus assiduis, et Psalmis carmine crebro, etc. Epitaphium Raimberti Episcopi Virdu nensis : Te veteres ponit structore, novosque resumit Hæc ædes mores, in qua noctuque diuque A monachis laudes divinæ vociferantur. Charta Pipini Reg. pro Monast. S. Dyonysii, apud Doubletum pag. 703 : Ut
sicut tempore antecessorum Regum ibidem in ipsa sancta Basilica psallentius per turmas
fuit institutus, sicut Ordo sanctus edocet, die noctuque perenniter in ipso sancto loco
celebraretur. Eadem ferme habentur in Præcepto Clodovæi Regis pro eodem
Monasterio.laudis perennisnomine agnoscunt Scriptores nostri.
Indeficiens psalmodia, in Vita S. Angilberti Abbatis Centulensis cap. 2. n. 16 :
Sic ad mensam, sic ad lectos, sic ad omnia omni tempore exibant,
(Monachi Centulenses) ut indeficiens psalmodia in Ecclesia Salvatoris
omni tempore permaneret. Adde vitam S. Madelgisili n. 13. de eodem Monast.
Centulensi : Ubi divinæ laudis sonus non desistit. Ita lucernas Acœmetas, quod insomnes, et nunquam conniventes oculis, perpetuis se vigiliis exercerent.