addextrare
Eam (Imperatricem) in
processionem Domnus Episcopus Addextravit. Ceremoniale Cencii Camerarii :
Deinde duo de majoribus Cardinalibus Addextrant usque ad altare. Vide
Gregorii PP. X : Et per loca insignia regni sui, per quæ ipsum contingebat
transire, Addextratoris officium exhibens reverenter. Infra : Sicut ipsum
Pontificem Addextrarat per urbem. Clemens IV. PP. apud Odoricum Raynald. ann.
1311. n. 13 : Cum ipse Pontifex equum ascenderit, teneat stapedium sellæ ejus, et
arrepto fræno aliquantulum ipsum Adextret.
Rex Ala manniæ christianissimus Guillelmus,
filius devotus Ecclesiæ, ut et ipse gauderet aspectu tanti patris, et, ut moris est
Regum, tenuit staffam ejus, et ipsum pariter AdextravitSponsam Addextrareap. S. Bernardum serm. 77. in Cant. n. 1. Le Roman
d'AuberiMS. :
Elles en ont le chevalier mené. Jusqu'à l'ostel l'ont toûjours Adextré. Alibi : Et Gascelins va s'amie Adestrant. andar alla staffa de Principi, seu Principi ad equum inservire.
Dominus Gerardus de Parma Cardinalis... Parmam venit
et valde honorifice receptus fuit... Et majores milites civitatis Parmæ pedestres
Adestrabant eum per frænum et super staffas honorifice.