adfigere
De servis fugacibus, quia jam antea
Capitulum istum Adfiximus, etc. Tit. 54
Ideo autem
hoc scripsimus, quia et si Adfictum
in Edicto non fuit, etc. Adde tit. 69. § 5. tit. 75. § 1. tit. 91. § 2. tit. 104. § 4. tit. 110. § 1. Tabularium Casauriense :
Quia Dom. Luitprandus Rex in suo
Capitulari Affixit, ut quicunque de re sua, etc. Charta alia ex eodem
Tabulario : Ea iterum Dominus Ludovicus Imp. in sua capitula Affixit, ut ubi ex
utraque parte Ecclesiasticum fuisset, rectores earundem Ecclesiarum, si se familiariter
pacificare velint, licentiam habeant.
Fixum redderequod de legibus sæpe usurpatur in Theod. Cod. e. g. leg. 18. lib. 6. tit. 4 ; leg. 139. lib. 12. tit. 1.