admasare
mansumdare, Gall.
Nec potest aliquis dominorum
secularium, nec quisquam alius aliquem hominem Admasiare in dictis villis in mansis
pertinentibus ad decanum et Capitulum... sed si Admasiari in dictis villis voluerit,
ipse, vel ille qui debet esse dominus ipsius, debet adire mandatum decani et capituli,
qui prius censu imposito, soluto sibi intragio vel applegiato, debet eidem assignare
mansum secundum consuetudines in prædictis villis hactenus observatas, et alio modo non
debet quisquam Admasiari. Ex his collige Admasiare, Admasare, in consuetudinibus Gallicis
ædificare, ut arbitratus est Cl. vir. D.
in mansum dare, est enim ut vides,
Admasiarejus et locum habitationis alicui concedere et assignare sub censu annuo, soluto jure
intragii, vel datis prædibus de solvendo. Ergo locus
Admasatusille est qui a Domino feudi fuit ad habitandum concessus, sub prædictis conditionibus. Et
Admasamenta, loca sunt ædificata sub iisdem legibus et oneribus assignata. Unde in Consuetudinibus passim occurrunt horti, prata, aliaque prædia quæ dicuntur
Admasiata, non quod sint ædificata, sed quod concessa sint sub hac forma et lege. Vide Mansus, et Massa.