Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

advaleia

ADVALEIA
, Captio piscium in piscariis nassisve, effluentem e vivariis et fluminibus aquam excipientibus, ad aggerum molendinorumque aquarias fores, Gall. Avalée, Avaleson, ab Avalare, Descendere, quod ista piscatio fiat ex piscibus fluentis aquæ cursu raptis et in majoribus aquarum adcretionibus, quæ vulgo dicuntur Avalesons. Charta anni 1217. ex Tabulario S. Martini Pontisar. : Guillelmus de Gisortio Miles concedit Priori de Besuto et ejus successoribus, quod quolibet anno in vigilia Beati Remigii per totam vespertinam usque ad crastinum diem habeant nassam et Avaleiam piscium vivarii et mollendini absque fraude. Diploma Walteri de Nissella ann. 1235. in Glossario Juris Gallici laudatum ad vocem Avalesons : In illo feodo quod de dicto Vicecomite teneo super aquam meam apud Nissellam, in quibus de eorum proventibus, et in descensu anguillarum, sive quorumcumque piscium in nasses rayarum dictorum molendinorum descendentium, quod vulgariter dicitur Avalesons.
Vide infra Avalagium et Avalare.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list