aempra
Ademprum, explicat Cæsar Nostradamus. Vide in hac voce. Mihi vero idem prorsus est quod
Auxilium. Consule ibi. Charta Guigonis Dalphini ann. 1253. pro communia Upasiensi :
Item de voluntate et consensu prædictorum
hominum dicti castri, retinuimus nobis cavalcatas, banna pro commissis, et justitias
omni tempore, et Aempras seu complainctas in his casibus, scilicet pro nostra militia,
et pro dotanda filia vel filiabus nostris, et pro filio nostro vel filiis nostris, seu
successorum nostrorum militibus faciendis, et pro accessu ad imperatorem cum armis, vel
pro fidelitate facienda, et pro peregrinationibus faciendis ultra mare vel citra longe,
et pro emptionibus castri vel castrorum, vel aliis magnis adquisitionibus faciendis ;
pro quibus omnibus licet nobis et successoribus nostris complainctas facere et Aempras,
sicut in aliis locis et hominibus terræ nostræ habentibus
libertatem.