aestimum
Factum fuit per Commune Parmæ generale Æstimum per homines civitatis Parmæ per
certas mutas sapientum civitatis Parmæ. Occurrit ibid. ad ann. 1303. col. 846.
Synodus Provincialis Pergami ann. 1311. apud eund. Murat. tom. 9. col. 578 : Ita
quod secundum Æstimum sive Æstimationem prædictam collectarum et talearum fieri valeat
distributio inter ipsos Rectores, Prælatos, Ecclesias, Monasteria.Allienatores talium
bonorum teneantur.... adire cancellarium Communis...... et manifestare allienationes
prædictorum bonorum ad finem et effectum, ut præfatus cancellarius possit et debeat
detrahere de Æstimo et collecta illius centenarii, de quo erunt allienatores prædictorum
bonorum pro rata eorum, et addere Æstimo vel collectæ illius centenarii, de quo erunt
acquisitores ipsorum bonorum pro eorum rata, habito respectu ad Æstimum seu collectam,
sive secundum Æstimum aut collectam centenarii illius, in quo sita erunt bona
allienata. Stat. Montis-regal. pag. 34 : Item statutum est, quod in libro
faciendo pro scribendis debitis communis civitatis Montis-regalis, scribantur omnes
ambasciatæ et Æstima, quæ solvi debent pro communi, et mutua quæ fierent pro communi,
etc. Stat. reipubl. Genuens. lib. 4. cap. 2 : De Æstimis et dationibus in
solutum...... Qui menses incipiant a die Æstimi consecuti, vel traditionis possessionis,
si viva voce fuisset elevata canella.