affatomia
De Affatomie:
In cujus laisum festucam
jactaverit, et hæredem appellaverit. Occurrit ibi non semel. Dubitatum sub
Ludovico Pio Imp. quid esset Affatomie, ut colligitur ex ejus Capitulari 3. ann. 819. cap. 10. ubi definitur
traditio.
De Affatomia, dixerunt quod esset traditio.
Adfatinnire, in Lege Rip. cap. 49. est donare
per Affatomiam, seu
per Adfatimum, ut est cap. 48. et 49 :
Quod si Adfatimus fuerit inter virum et mulierem, i, donatio
per Adfatimum.
Affari, Affatus, etc. fiebat enim illa cessio
per festucamnon scripto, sed voce sola, festucam in sinum ejus, cui cedebatur, projiciendo.
Epistolis adfatimisproposuit Cangius ipse ; atque ob id fortassis, quod ad Sodales suos hæc pertinere putarent, adeo oscitanter legerunt, ut quod
voce solafactum fuisse docet Cangius, ipsi non loquendo id actum scribant. Hæc sunt eorum verba :
Il (le nouveau Du Cange) tire
l'étymologie de ce nom d'Affari : parce que les donations dont il
s'agit se faisoient Sans parler , etc. Cangii vero :
Fiebat illa cessio per festucam, non scripto, sed voce
sola , etc. Ad etymon autem ab iis propositum quod spectat, judicent
alii ; mihi contorta atque coacta plus quam satis videtur originatio, quam ipsi
assignant : quod ipsimet dehinc observarunt, tom. scilicet 4. ejusd. Tract. pag. 575.