affundare
Die vero Sabbati 16. mensis Decembris
circa mediam noctem validissima fortuna maris et temporis fuit in portu Januæ, ita quod
multæ naves iverunt in terram, aliquæ affundatæ, galeæ multæ, et alia multa ligna
destructa. Jacobi Auriæ Annal. Genuen. lib. 10. ad ann. 1282. apud eund. Murat.
tom. 6. col. 584 : Et audientes quod galeæ nostræ erant apud portum Pisanum,
retrocedentes se inter palos portus Farexiæ reduxerunt, optime se necessariis ad eorum
defensionem munientes, ligna in ostio portus plena lapidibus Affundantes.