agia
haïsseu sepibus muniebant ad feras includendas. Hist. Beccensis Monasterii MS. pag. 10. et 167 :
Eidem quoque Monasterio tradidit idem Wido Comes Agiam de Montemalo. Vide
Haga.Item super medietatem totius prati de Demois quæ ad
partem meam devenit prout se ingerit a metis ibi positis usque ad motam super illud
totum scilicet quod ibi habebat dictus Odo pater meus usque ad Agiam mansi. Et
in alio venditionis Instrumento ejusdem anni 1276 : Quare dictas decem eminas bladi
percipiendas et habendas.... assedi nomine meo et hæredum meorum super ea quæ inferius
continentur. Primo super totam domum meam.... prout illa domus et ejus pertinenciæ se
ingerunt ab Agia, quæ est retro... prout mansis se importat usque ad Agiam horti domus
et bordæ. Charta Oliverii Abbatis S. Johannis Angeriacensis ann. 1307. ex
Chartular. ejus Monast. pag. 227 : Necnon (asserebamus nos habere) et
pascua ad omnia animalia dicti Prioratus depascenda, venationemque ad omnes feras cum
canibus vel alias cum retibus, cordis et instrumentis quibus expedire videbitur ; et jus
scindendi quascumque arbores dictæ forestæ pro Agiis ibidem ad venandum pro libito
voluntatis ac Prioris nostri dicti Prioratus ; nomine ejusdem Prioratus esse et fuisse
in possessione pacifica omnium præmissorum. Charta Joannis Morelli pro Monast.
S. Joannis Angeriac. ann. 1309. ex eod. Chartulario pag. 238 : Necnon habent et
habebunt venationem et poterunt venari libere jure suo ad omnes feras cum
canibus vel alias cum quibuscumque retibus, cordis et instrumentis quibus placuerit vel
expedire videbitur ad venandum, ut quodlibet venationis genus exercendi, quotienscunque
et quantumcunque voluerint pro libito voluntatis ; et jus scindendi quascunque arbores
in dicta foresta pro Agiis faciendis, quantumcunque voluerint pro libito voluntatis,
quercu tamen excepta et excerpta guarena, de bocheto a via cava versus bochetum.
Vide Haïa in Haga.giækranckheyt des zorns, (iræ affectus) in Gemma Gemmarum.
Vacante sancta matre nostra Ravennate Ecclesia, quæ
Agia nominatur Anastasis, ob privationem Pilei supra nominati. Hic Pileus
Archipræsul multum vexarat Ecclesiam Ravennatem.