agius
Ego... triumphalem trophæum Agiæ Crucis
impressi. Et pag. 122 : Agio
et alto Domino Zabaoth regnante. Adde Ingulphum pag. 882. S.
Bonifacius Episcopus Moguntin. Epist. 1. Agiis frustratis, etc. Agius Pontifex, in
Vita S. Audomari cap. 1. 3. Utitur etiam Fridegodus in S. Wilfrido cap. 6. Ex his
emendanda formula 15. ex Baluzianis : Agino Salomon pro sapientia bene scripsit
hanc sententiam, etc. Legendum enim agio, vel
agios, aut
agius.
AiosLatine,
i. AgiosGræce. Stephanus Episcopus Leod. in Vita S. Lamberti cap. 2 :
Eodem tempore Ayus Pontifex Theodardus, etc. Ubi loci fallitur
Chapeauvillus, qui nomen proprium esse putat. Et cap. seq. sanctusdicitur
Theodardus. Vide Triumphum S. Remacli lib. 2. cap. 36. Glaber lib. 4. cap. 6 :
Exclamavit, ut Christianis mos est,... Aios, Kyrie eleison.
Aius vero ante Prophetia pro hoc cantatur in Cræca
lingua, quia prædicatio Novi Testam. in mundo per Græca lingua processit... Incipiente
Præsule Ecclesiæ Aius psallet dicens Latino cum Græco, ut ostendat junctum Testamentum
Vetus et Novum. Et col. 93. De Aius ante Evangeliumhabetur :
Tunc in adventu S. Evangelii claro modulamine denuo psallet Aius in specie
Angelorum ante faciem Christi ad portas inferi clamantium : Tollite portas principes
vestras, etc.