Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

agulani

AGULANI
, inter populos, qui Saracenis vel Turcis parebant, cum Franci nostri Syriam ingressi sunt, recensentur passim a Scriptoribus rerum Hierosolymitanarum ; sed an hæc appellatio gentis sit, an vero sectæ, incertum plane, cum et ii Publicanis et Azimitis jungantur, quæ indubie nomina sectariorum sunt. De Agulanis id unice prodit Guibertus lib. 5. Gestor. Dei cap. 8 : Eorum siquidem, quos Agulanos appellant, tria numero millia extitisse feruntur, qui neque gladios, neque lanceas, aut sagittas nulla penitus arma formidant, quia omni ex parte cum ipsi, tum equi eorum ferro adoperiuntur. Hi nihil armorum prorsus in bellis præter enses usui habent. His consona habent Robertus Monachus lib. 6. Baldricus lib. 5. et alii.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list