albareta
Vendiderunt eidem domino Comiti totum illud pratum, et
Albaretam, et unum arpentum. Alia anni 1236. ibid. fol. 5 : Prata,
pascua, barras, Alberetas, ramerios, devesios, etc. Alia apud Guesnaium in
Massilia pag. 256 : Ab ipsa ripa fluminis ubi vocant Albareta. Alia in
Hist. Blesensi pag. 301 : Nec non vineas et prata, et viridarios et Alboretas in
manu cepit.
Item judicaverunt quod omnes rippæ et
gravaria, quæ sunt a ponte novo usque ad punctam... sunt publica, causa introeundi et
exeundi... sed si Albareta ibi oriebatur, judicaverunt quod sit ab illis a quibus
debet esse.Et illo
prato de Roseto cum ipsas Albaretas, cum ipsas vernias similiter dimittimus S.
Salvatori. Tabular. Eccl. Cadurcensis : Engars de Limairac dedit 4.
sestairadas de terra, et unam Albaredam ad fontem Avannas.Yepezin Chron. Ord. S. Benedicti tom. 4 :
Et descendit per ipso torrente, qui est inter Albares et
alodes sanctæ Mariæ, etc. Desrober bois et Aubarede sec ou verd, in Consuetud.
Burdegal. art. 111. Aubaredes, taillis, et jeunes pinhadars, in Consuet. Aquensi
tit. 11. art. 8. 10. Hispanis Albarada, et
Albarrada, est maceria apud Nebrissensem : interdum etiam pro
repagulo, seu
barreriausurpatur.
Item super una
sextariata Albaretæ seu brolii ad rivale Andreæ, ij. den. Thol. Inventar. ann.
1476. Item plus quandam nogaderiam et
Albaretam, ac etiam rupem insimul contiguas, in pertinentiis dicti loci de Maurosio
situatas. Aubraie, in Charta ann. 1303. ex Bibl. reg. : Un chasal, qui fu
Oudart Jouvenet,.... o toutes ses appartenances, soit en vergiers, hoches, chasaus,
mesons, Aubraies, bois, buissons, etc. Lit. amortizat. ann. 1458. in Reg. 188.
Chartoph. reg. ch. 10 : Item ung prateau avec une petite Aubraye audit cheseau
appartenant. Vide infra Alberia.