Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

almanach

ALMANACH
, Ephemeris, seu Kalendarium. Id nominis ab Arabibus impositum censet Scaliger, ad Manilium et ad Propertium ; conflatum autem ex al, articulo Arabico, et μὴν, dictione Græca mensem denotante.
Alii ab Ægyptiis longe ante Arabas celeberrimis olim Astrologis profectum vocabulum censent, cum constet ex Porphyrio appellationem Almenach, et descriptionem Almenachicam (ἀλμεναχικὰ) ipsius etiam ætate passim usitatam fuisse apud Ægyptios, ex ipsius verbis, quæ citantur ab Eusebio lib. 3. de Præp. Evangel. cap. 4. Ita ut sic appellarint prædictiones rerum maxime contingentium ex ordine serieque mensium dispositas atque descriptas. Vide Olaum Wormium in Fastis Danicis lib. 1. cap. 2. Et Salmasium Præfat. ad Plinium. Coptice al est Calculus, et men Memoria, unde effici potuit compositio almeneg, Calculus ad Memoriam. Debemus hanc explicationem Carolo Lenormand, Bibliothecæ Regiæ Administratori. Videas etiam Ideleri Chronologiam Histor. vol. 1. pag. 73, ubi etymon Arabicum profertur secundum Golium ad Alfergasi, etc. pag. 22.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list