almucabala
Insignis quidam Mathematicus fuisse fertur qui suam Algebram Syriaca lingua
prescriptam ad Alexandrum Magnum miserit, eamque nominaverit Almucabalam, hoc est Librum
de rebus occultis, cujus doctrinam Algebram alii dicere maluerunt. Pseudo-Ovid.
lib. 1. de Vetula : Quo divinantur numeri plerique per unum Ignoti notum, sicut ludunt apud Indos Ludum dicentes Algebræ, Almugrabalæque. Ubi legendum Almucabalæque.
Almucabalaoritur ab articulo Arabico
al, et
mucabala, quod a
Cabala, occultior quædam doctrina.