alvacilus
Yepeztom. 7 :
Et vestras tendas nullus
Alvacil, neque Almuserifus, neque Almoçabel violenter intret. Apud eundem,
Chartam Alphonsi VII. Imperat. Hispan. æræ 1156. subscribunt Gomez Nuniz, Alcaidus de
Talavera, et Julianus Alvacil de Toledo. Adde tom. IV. Monarchiæ Lusitan. pag. 268.
et vide supra Alcaidus.
Omnes de regno
Portugaliæ obediant regi et Alvazilibus locorum, qui fuerint ibi per nomine regum ; et
isti judicabunt per istas leges justitiæ.In Colimbria
Sesnandus Alvazir. Alia æræ 1085 : Dux in Colimbria Sesnandus
Alvazir. Alia æræ 1101 : (Ecclesia de Molleloserepta Mauris)
In temporibus rex Alfonsi et Alvasir Domno Sesnandi, Imperatore nostro. (i. e. Conimbriæ). Idem Sesnandus in charta æræ 1085. dicitur
Consul Colimbriæ, et in aliis ærarum 1074. et 1087.
Alvacir, e Senhor de Coimbra e de toda a terra de Santa
Maria. Alia æræ 1091 : (Actio instituta) Ante Alvazir Domno Sisnando, qui Dominus
erat de ipsa terra ipsis temporibus.... Jussit Alvazir per manu de suo vigario Cidi
Fredariz, quod dedissent ipsos fratres juramentum, sicut lex Gotorum docet..... deinde
venit de Colimbria et de Monte Majore de illo Senore Alvazir cum isto recapito, etc.
Judex primus, a quo est provocatio, quem primæ instantiædicunt, sec. XII. XIII et XIV. Curia Lamec. æræ 1142 :
Quando aliquis gançaverit avere alienum, vadat
querelosus ad Alvazil, et ponat querelam et Alvazil restituat illi suum avere.
Ibidem : Mulier, si fecerit malfairo viro suo cum homine altero et vir ejus
accusaverit eam apud Alvacil et ipsi sunt boni testes, cremeretur cum igne. 3°
Senator, decurio, Lus. Vereador da Camera, inde a regno Sanctii I. Chartam æræ 1195 subscripserunt.
Stephanus Alvazir, Rodricus Alvazir, Tellus Alvazir, testium nomine. Vide Alguazilus ; vox ejusdem originis Arabici apud Hispanos et formam et significationem paullo diversam sortita est.