ambre
Receptæ autem sunt ad
utilitatem Reipublicæ pro majori parte Ægypti deliciæ in auro et argento, et pomis,
perlis, Ambre, filis aureis, et filacteriis variis. Rymer. tom. 8. pag. 428.
col. 1 : Unum par Pater noster de Ambre. Id est, sacrorum globulorum series
quam Gallice vulgo dicimus Falconet: In hoc autem distinguuntur ambar et succinum, quod ambar bituminis genus sit oceani Orientalis proprium, cinerei aut nigri coloris, in littus maris ejectum, quod aeri expositum durescit, et odorem spirat suavem : succinum vero sit aliud bitumen lapidescens, flavum aut album, ex tritu vel ab igne fragrans, quod in sinu Codano reperitur ; refoditur etiam in quibusdam locis Mediterraneis.