amir
Amir Gazis, apud Ordericum lib. 10. extremo ; Amiraliiapud Saracenos et Turcos, Satrapæ nempe urbium vel Provinciarum Præfecti, atque adeo Sultani qui Caliphæ suberant. Martyrium S. Bacchi junioris pag. 106 :
Ὁ στρατηγὸς ὁ παρ᾽ αὐτοῖς, ὁ καὶ Ἀμηρᾶς
ὀνομαζόμενος. Anastasius Biblioth. ad VIII. Synod. act. 1 : Hamiram Græci
vocant Principem Saracenorum : interpretatur autem, ut ferunt, lingua eorum,
Præpositus. Varie porro efferuntur apud Scriptores ejusmodi vocabula.Admiralius Joppensis natione Saracenus, quæ
dignitas apud nos Consulatus vocatur. Adde pag. 169. 170. et Ordericum Vitalem
lib. 9. pag. 736.Amiral, eadem notione, in continuat. Hist. Guillel. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 659 :
Le Soudan manda à l'Amiral qu'il les rendist (ces hommes) . L'Amiral
dist qu'il n'en rendroit nul. Hinc Visadmiralappelatur is, cui castellani vices seu officium commissum
Colin Helyes nostre amé sergent d'armes et
Visadmiral en l'office de chastelain de chastiau Cornet.Convenerunt 60.
Admiralli, qui sunt quasi Comites et Capitanei exercituum.His compertis Bonivetus Almiragius (magister is erat regiæ
classis, nunc terrestribus copiis imperabat), etc.Cassianus Antiochiæ Admiraldus, id est princeps et dominus. Robertus
Monach. lib. 4. Hist. Hierosol : In eo conflictu occisus est Cassiani Magni Regis
Antiochiæ filius, et duodecim Admiraldi Regis Babyloniæ, quos cum suis exercitibus
miserat ad ferenda auxilia Regi Antiochiæ. Et quos Amiraldos vocant, Reges sunt, qui
provinciis regionum præsunt. Le Roman d'AlexandreMS. :
Ains sembloit bien qu'il fut ou Amiraux ou Rois. Dit l'Amiraut, fetes me l'amener. Dex, quel eschec l'Amiraut i conquist De murs, de mules, et de chevaus de pris. GuiartMS. ann. 1248 :
Sont mors à cele desevrance, Deus Amiraus de grant puissance. d'AuberyMS. :
Bien te porroie vanter en ton pais, Que tel n'aroit Amiraux ne Marchis.
Onkes plus bels n'ot quens ni Amiraut. Giraud de Borneil : E s'ieu fos reis ni ducx ni Amiratz. Lanfranc Cigala : Dels Alamans, s'ieu fos lur Amiratz. Tost passera la lor cavaillaria. Vide Raynouardi Gloss. vol. 1. pag. 72.Amiralis. Chronicon Montis-Sereni ann. 1190 :
Soldanum cum
multis nobilibus, qui Meral dicuntur, in Iconium compulit.Et reduxerunt eos usque ad fossatum Damiatæ, et de xxx. lignis unum
cum multis turgis, et uno Amirario ceperunt.Legatus Amirati Abraham, qui in confinio
Africæ in fossato præsidebat. Adde Aimoinum lib. 4. Hist. cap. 9. et Annales
Francor. Guillelmus Apuliensis lib. 3. Rerum Norman. pag. 28 : Nominis ejusdem quodam remanente Panormi Milite, qui Siculis datur Amiratus haberi. d'AuberyMS. :
Si s'en ira a si riche Amiré, Que il ne l'ait en mult grande cherté. Nam Rex Tartarorum Tamerlanus terram Turcorum
dissipavit, et bello commisso triumphavit, et regnum Turcorum subegit ;
ubi ceciderunt ultra D. millia hominum, et Bersetus Turcorum Admiratus, id est,
Imperator, interfectus est. In Vita. S. Petri Thomasii, Jerosolymæ Præfectus
pro Soldano Egypti vocatur Admiratus Jerusalem. Occurrit præterea apud Marten. tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1178.
Sire Raulde gestis Friderici I. Imperat. apud Murat. tom. 6. col. 1195 :
Tunc quidam Ammirandus nomine Tactus venit ad Imperatorem, et dixit ei, se
ostendere bonam viam ; et si hoc non esset, amputaret caput ei.Tres Ammiredas, qui totam Calabriam depopulabantur, et numerosam multitudinem
Saracenorum prostraverunt.In regno Saracenorum quatuor Prætores statuit, qui
Amiræi vocabantur ; ipse vero Amiras dicebatur vel Protosymbolus.Occubuerunt siquidem
istic duodecim ex eorum primoribus viri, quos verbo Chaldaico Satrapas, secundum eorum
barbariem Admiravisos dicunt. Et lib. 5. cap. 8 : Hierosolymorum
Præfectus (quos barbarica illi lingua Admiravisos vocant), etc. Adde Matth.
Paris pag. 35. Præsertim vero ita dictus Bagdatensis Sultanus. Robertus Monach. lib. 5.
Hist. Hieros. : Dominus noster Admiravissus Babyloniæ mandat vobis Francorum
Principibus, etc.Rex Africæ, qui dicitur vulgariter, Admirabilis
mundi. Ann. 1251 : Regi Marok, quem Admirabilem mundi appellare
consuevimus. Ita apud Ordericum pag. 735. 795. vox hæc supremis Sultanis
tribuitur.In cujus turris defensione unus Amiragius pro ipsius turris munitione cum centum
mitilibus..... existebant.etc. Voces etiam usurpatæ apud Christianos, qui cum viderent, Saracenos ita suos classium præfectos appellare, id nominis postmodum suis itidem classium præfectis indiderunt. Nam frustra agunt, qui aliunde vocis
Admiral, apud nos originem deducunt, ut
Edwardus Cokus ad Littlet. sect. 439. qui a Saxonico aen mereal, id est præfectus maris,
seu classis, etymon accersit. Alfonsus IX. Castellæ Rex in Partidis, part. 2. tit. 24. lege 3 :
Almirante es dicho, el que es cabdillo de todo los que van en los
navios para fazer guerra sobre mar, etc. Primi autem ita summos classium suarum
præfectos appellasse videntur Siculi. Romualdus in Chronic. MS. ann. 1149 :
Georgium, virum utique maturum, sapientem, providum et discretum, ab Antiochia
adductum, magnum constituit Ammiratum. Exinde Genuenses, ut colligitur ex
Matthæo Paris ann. 1244 : Eis (galeis) præfuerunt Potestas Januæ, quem
Admiratum vocant, et majores civitatis, etc.
Idem Ansaldus, omnibus
prætermissis, quam secretius potuit ivit ad Imperatorem, et collatum admiragii
officium suscepit. Occurrit ibid. ad ann. 1263. col. 530. et lib. 10. Annal.
Genuens. Jacobi Auriæ ad ann. 1283. ibid. col. 581. Admirantusapud Rymer. tom. 2. pag. 691 :
Johannes Ducis Britanniæ filius, etc. Universis et singulis
Senescallis, Marescallis, Admirantis, etc. Admirantius tom. 7. SS. Maii pag.
376. GuiartMS. ann. 1304 :
L'Amiraut en un Galiot Fait entrer ô li sans attendre Arbalestriers en tous quarante. Eduardus III. Rex concedit Matthæo de
Gournai Admiralatum costeriæ Britanniæ.Et quod eo casu nullus
mercator vel nauta de Hansa judicium Admirallitatis subire teneatur ..... et quod fient
prohibitiones regiæ Admirallo et ejus Officiariis.Quibus casibus ad exsequendum hujusmodi vexillariæ, capitaniæ et
Admiratiæ officium modo prædicto dictus Rex Aragonum se astringet, et in hoc se et sua
dictæ Ecclesiæ obligabit.Henrico Duci Lancastriæ Admirallo flotæ
navium versus partes Occidentales. Vobis mandamus quod treugas prædictas in singulis
portubus et locis infra Admiratum vestrum prædictum, ubi expedire videritis, publice
proclamari et teneri faciatis, inhibentes omnibus et singulis infra Admiratum vestrum
prædictum, etc.Lucianum de Grimaldis
committimus Admiraciæ (Provinciæ.) Amiraldi, maris præfectura. Charta Philippi III. reg. Franc. ann. 1272. in Reg. 30. Chartoph. reg. ch. 441 :
Item licebit nobis.... in
tempore passagii generalis.... instituere amiraldum, qui habeat jura Amiraldiæ.Datum Beneventi per manum Maionis Magni Ammirati Ammiratorum.Ammiratorumdignitas, qua donati leguntur apud Siculos sub Rogerio Rege,
Georgius, de quo supra, ann. 1142. apud Rocchum Pirrum tom. 1. pag. 276. tom. 2. pag. 392. qui
Magnus Ammiratus dicitur Romualdo, ann. 1152. et Maiosub Willelmo Rege apud Baron. ann. 1156. Antonium Beatillum lib. 2. Hist. Barensis pag. 109. Ughellum tom. 7. pag. 120. et eumdem Pirrum tom. 1. pag. 316. quia nempe plures Ammirati erant in hoc regno, ut ex Charta laudata ann. 1142. quam ii subscribunt, colligitur. Apud nos autem hac dignitate donati sunt viri clarissimi, quorum seriem hic contexere, Lectori haud ingratum fore confidimus :
de Nangis.
Matthæo de Montmorency, ann.
1295, obiit 21. Dec. 1302.miles et
Admiratus galeiarum domini regis, in Charta Roberti comit. Atrebat. 17. Octobr. ann.
1296.generalis navigii regii Admiratus, in Lit. Phil. Pulcr. mense Aug. ann. 1297. ex
Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 9. v°. col. 2.Berengarius Blanch, serviens armorum noster et
Amiraldus maris, etc.Admiratusdicitur, in Charta ann. 1335. qui
Hugo Kaeretiappellatur, in Ch. ann. 1353. ex Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 886.
Jal,
Archéologie navale, tom. 2. pag. 218.Hugone Quieret, ann. 1339. Captus ab Anglis suspendio periit ann. 1340.
Admiralliofficio fungitur ann. 1359.
Feu nostre
amé et feal chevalier le seigneur de Fransu, jadis nostre Amiral de la mer.Feu François de Perilleux, Admiral derrenierement alé de
vie à trépassement.Petri de Breban, 23 Aprilis 1408. Burgundiæ Ducis cui favebat autoritate suffectus est. Cecidit in pugna ad Azincurtem 25. Octob. 1415.
Robinet, 22. Aprilis 1417. a maris præfectura amotus factione Burgundica anno sequenti.
Admirallus, officio tamen nunquam functus est. Peste obiit Parisiis ann. 1418.
Roberti de Braquemont 6.Junii ann. 1418.
de Lens. Memor. H. Cam. Comput. Paris. fol. 97. r° :
Dom. Karolus de Lens
miles, Admiraldus Franciæ, loco dom. Roberti de Braquemont militis, certis causis ad hoc
regem moventibus exonerati, per ejus litteras datas xx. Julii 1418.Andreas de Lavalann. 1465.
de Graville Admirallimunus restituitur.
Caroli, 17 Januar. 1612. usque ad ann. 1626. quo id munus abdicavit.
Admirallususque ad ann. 1669.
Magni Magistri, Ducis, et
Præfecti Generalis Navigationis, et Commerciinominibus donati sunt, inter quos primus :
de la Vallierefilius Admiralli officio donatus est 12. Novemb. 1669. obiit 18. Novemb. 1683.
Cum autem Admirantia ad capitaneum Eugenium Delgadum pertinens,
in quo pro Admirantio, erat generalis Ferdinandus de Losa intrare vellet per ostium S.
Lucari principio noctis supervenit tempestas.AmermumiFredegario Scolastico ;
Amiralmumin, in Epist. 3. Leonis III. PP. ;
AmiramomeminiRoderico Toletano lib. 6. de Rebus Hispan. cap. 32. lib. 7. cap. 34. in Hist. Arabum cap. 31 ;
AmormominiBernardo Monacho in Itinerario Terræ-Sanctæ ;
MiramomeliniLucæ Tudensi æra 1129 ;
Miramummeliniapud Rigordum ann. 1211.
Hemirmomeliniann. 1195.
Mirmumni, in Vita S. Wilibaldi, a Sanctimoniali edita cap. 15. 21.
Almamuniet
Amir-Almumaniniin Chronico Orientali : quas quidem voces
Credentium Principem, seu
Fidelium Dominumsignificare apud Arabas pluribus docuimus ad Alexiadem pag. 371. 372. At aliter de vocis notione scribit Isidorus Pacensis in Chronico æra 750 :
Ulit Amir Almuminin, quod
idioma regni in Lingua eorum resonat, Omnia prospere gerens. Corrupte porro
habet MolanusHistoria Hierosolymitana, pag. 1152 :
Eo tempore gentilis
quidam, Seuvarius nomine, sub Molano, quem patria lingua Dominum dicunt, universam
procurabat Ægyptum.