anachoretae
cujusmodi vitæ auctor fuit Paulus, illustrator Antonius,
princeps Joannes Baptista, ut ait S. Hieronymus Epist. 22. ad Eustoch. Qui
soli, inquit , habitant per deserta, et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint,
nuncupantur. S. Benedictus in Regula cap. 1 : Secundum genus
(Monachorum) est Anachoretarum, id est, Eremitarum, etc.
Epiphanius in Compendio Fidei : Τινὲς δὲ τῶν μοναζόντων κατοικοῦσι
τἀς πόλεις, τινὲς δὲ καὶ ἐν μοναστηρίοις καθέζονται, καὶ ἀπὸ μήκοθεν ἀναχωροῦσι.
Isidoro Pelusiotæ Anachoretæ dicuntur Οἱ κόσμου
χαρισαντεσ ἑαυτοῦς, καὶ τῷ θεῷ τὸν βίον κατιερώσαντες ἁγιορίται. De eorum vita
ac conversatione, præclare auctor Consultationis Zachæi lib. 3. cap. 3 : Hi autem,
quibus primus observantiæ gradus est, soli eremum ac squalentia deserti loca habitant,
verisque vocabulis nuncupati singularem transigunt vitam, aut cavatis in habitaculum
saxis subterraneis specubus a sole et imbribus temperantes, pane veteri et sine ciborum
adjectione vescuntur, sumentes purum e fontibus potum. Vestitus talibus aut pellicius,
aut cilicinus est, et totius vitæ usus in agone mentis et corporis, etc. Primis
porro Ecclesiæ sæculis, imo ante Paulum, nullos fuisse Eremitas conjicit Scaliger in
Elencho, ex hoc Tertulliani loco : Non sumus, inquit, silvicolæ et
exules vitæ. Vide Cassianum, Isidorum lib. 2. de Eccles. Offic. 16. etc.An aliqua Anachorita facta sit sine assensu Episcopi.Per visionem Deus ad eum locutus est dicens : Cur non transmittis
fratres tuos Anselmum et Gaufridum cœnobitas meos Anachoritari seu
eremitari ? surgant et vadant ad eremum.Intrante vero
mense quarto dedit B. Marculfus S. Helerio licentiam Anachorizandi.