Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

analabus

ANALABUS
, Vestis monasticæ species, vulgo Scapulare. Vita S. Juliani Monachi, tom. 2. Junii pag. 176. A : Dæmon conspecto crucis signo, quo puer amictus ac consignatus erat, non est ausus ei nocere ; nam cum Analabo adduxerat eum vir ille, quem patrem hic appellare piget pudetque. Ubi editor : Analabus quamdam crucis formam habebat antiquitus, et etiamnum habet apud Minimos S. Francisci de Paula. humeros cum parte brachiorum tegens, atque ante pectus et ad dorsum defluens. Et quidem ex antiquis Monachorum imaginibus constat scapulare tunicæ Subdiaconali non fuisse longe absimile, quæ quidem satis crncis præ se fert effigiem. Sed legenda Vita S. Philareti Monachi in iisdem Actis SS. April. tom. 1. pag. 614. C : Quid enim dicebat pallium est, nisi fletus ? Quid Analabus, nisi crucis effigies ? Quid cucullium, nisi cadaveris in sepulcro conditi formam præfert ? Vide Anaboladium.
Consule Cassianum de Habitu monachorum cap. 9.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list