anelacius
Genus cultelli, quod
vulgariter Anelacius dicitur. Pag. 277 : Lorica erat indutus, gestans
Anelacium ad lumbare. Pag. 551 : Gestabant autem gladios, bipennes, gæsa,
sicas, et Anelacios. Pag. 582 : Et subito extrahens sicam, quam
bajulavit, scil. Anelacium, ipsum continuo evisceravit. Et pag. 613 : Et
insuper a singulis, punctus cultellis, qui dicuntur Anelatii. Vox Chaucero
familiaris. Watsius ait esse sicam Hibernicam, quam Skeinvocant, qui cum ista ædificant, pugnant, et cibos secant.
Lazolim Latus significabat ; hinc Anelacius Schiltero est Telum adlaterale,
Seitengewehr.